Latin
APHORISMI, ET ARTIS FVNDAMENTA
Girolamo Cardano, Metoposcopia 14-2
Unproofread scanNot analysed yet
Signa ex naturâ propriâ mala, si sint in parte sinistrâ peiora, quàm in dextrâ. Signa bona; in parte sinistrâ, aliquid bonitatis perdunt, propter Situm, &varium habent significatum, proue magis in vnâ parte, quàm in alterâ apparentiora conspiciuntur: quia aliud significabit Circulus, vel quodlibet aliud Signum in Lineâ Saturni, aliud in Lineâ Iouis, &sic de caeteris Idem censeatur de Fossulis, Monticulis, Maculis, Porris, &aliis Signis naturalibus in Fronte apparentibus, quae pro Situ, &Colore illorum; bonum, aut malum praenunciant. Quantùm ad Commensurationem Linearum spectat, diuiduntur ipsae Lineae integrae in tres partes. Pars, ad sinistrum latus, detur primae aetati, quae ad 30. annos extenditur, habitâ ratione partis Lunaris significantis Infantiam. Pars, in medio Frontis posita, ad annos 60. extenditur: tribuitur aetati virili. VIII 3. Pars, dextrum latus Frontis occupans, ad 90. annos, pro vltimo vitae termino, producitur. Quòd si Lineae non fuerint integrae, &perfecta, partietur Frons in tres partes, vnicuique dando suam aetatem eodem modo; quod intelligitur de Lineis Ruptis, quae Planetis assignantur, extra duas ad Solem &Lunam pertinentes, supra Cilia positas, quarum vnaquaeque in tres partes aequales diuiditur, incipiendo à parte Interciliorum, &sequendo versùs Tempora.