Latin
TABVLA LIBRORVM
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 103
Unproofread scanNot analysed yet
Facile itaque perspicere poteris elocutionem, artem, emphasim horum, tum singulorum, provt vnumquodque serius aut tempestiuius editum est: quod etiam in adiudicandis aliorum laboribus non leuem vtilitatem afferet Anno autem trigesimonono, cùm iam in Collegium receptus essem, plus exercitationi medendi quàm antea intentus, scribere adortus sum librum, cuius titulus est, Floridorum: id est, Medicarum disputationum. Eius initium est: Sanitas est dispositio, qua vnumquodque membrum perficere potest operationes suas: continet capita xxiij. folia centum Eius titulos, vt principaliorioris libri, ascribere libuit: sunt autem hi De sanitate, &reliquis dispositionibus. De spiritu. De viribus De febre diaria. De humoribus. De febre putrida. De membris. De hectica De febre pestifera De ventriculi morbis. De intestinorum morbis. De iecoris morbis De renum morbis. De symptomatibus capitis capitis. De symptomatibus pectoris. 16 De symptomatibus membrorum naturalium. De symptomatibus extremorum membrorum De symptomatibus abscessuum &vulnerum. De symptomatibus variis &raris. De capitis morbis De signis De interrogationibus &agendis. De auxiliis raris. Proprius vsus libri, maximaque vtilitas