Latin
103.1 to 103.4
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 103.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
est, difficillimas Medicinae quaestiones simplici oratione edocere. Ordinem quoque &facilitatem secuti sumus, vt si ad subiectam materiam respicias, adeò necessaria sit, vt sine horum cognitione Medicus esse non possit: sin ad facilitatem, quemlibet possit inuitare ad legendum: si ad ordinem, &facile inuenire possis, &inuenta memoriae commendare. Summum enim studium nobis fuit, vt lectores &studiosos iuuaremus, postquam tot sunt quae homines ab optimo opere auertunt. Pleraque autem ex his quae ibi traduntur, apud Galenum vix possunt inueniri: imè apud illum dubia atque obscura sunt si modò sint: seu quòd praetermiserit, seu quòd libri in quibus haec traduntur, interciderint. Verùm quanquam huius libri tota farrago extet, ipsius tamen libri vix viginti chartae absolutae sunt. Scripsi &alium librum de Medicamentis simplicibus, cuius initium est: Faba inuersa herba est foliorum decem Sub iisdem quoque temporibus libros octo conscripsi, de Indico seu Gallico morbo. Primus liber continet causas &originem huius morbi: Secundus, signa: Tertius, generalem methodum curandi, vt potè Medicamentis, victus ratione sanguinis missione. Quartus, curare per argentum viuum: Quintus, per lignum indicum, corticemque eius, aquam, vinum simplex, compositum: Sextus, de Cyna radice: Septimus, de Sarza parilia: Octa uus, de exquisitissimo modo curandi hunc morbum. Initium operis est: Hunc morbum habuisse: magnitudo, foliorum coxxiv. Hilibr vnguenta &medicamenta mirabilia continent, ac rationem curandi sublimem ac sin gularem. Nouus morbus, noua curandi ratio magnifica experimenta, methodusque medendi singularis. Habet enim hic morbus multa praecipua, magnitudinem cum lenitudine, varietatem magnam, species multas. Per eadem tempora, quòd de somniis saepiùs admonitus essem, de impendentibus casibus, scripsi decem libros de illis, quos hoc anno M. D. Ixj. reduxi in quatuor, arte mi rabili, quorum titulus est: Synesiorum som niorum. Primus est de principiis artis eius, &somniis simplicibus: Secundus, de compositis, &specialibus quibusdam illorum generibus. Tertius, de statibus &mutationibus Quartus, est de exemplis: continet capita cenrum, &constructus est arte mirabili.