Latin
CAPVT XV
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 13
Unproofread scanNot analysed yet
Patrocinium autem Principis Matellicae diuinius fuit, estque majus, quam vt humano argumento partum videri possit: Omitto nunc animi illius singulares virtutes Rege dignas: peritiam omnium rerum, ac disciplinarum, amoenitatem inge nij, benignitatem, quid incrementa fortunae, splendorem patris, ac sapientiam humano fastigio maiorem, memorem in vtroque animu &beneficiorum, &coniunctionis pristinae: quid in me erat, quod allicere potuerit ad eiusmodi mansuetudinem? non beneficia collata non spes ex me concepta, senex, fortuna despectus, iacens, non ego vir gratiosus: si quid esse potuit, sola opinio probitatis. Hos quales existimetis viros an Deos potius? qui tantum amori studiorum, simplicitati morum, grato animo atque fideli: aeternis laboribus, laude dignis conatibus ac coeptis tribuerunt, quantum quisque alius potentiae, spei, beneficiis, consuetudini diuturnae, atque blanditiis impertiri solet.