Latin
13.1 to 13.6
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 13.1-6
Unproofread scanNot analysed yet
CASMI R CAPVT XVI. De inimicis &aemulis. TOn eandem inibo rationem, in enarrandis nominibus inimicorum aut aemulorum, tam studiosè vt amicorum: quippe Galenum non parum errasse puto, qui Thessalum dum nomen eius proterit, aliquem esse docuerit: &cuius rationem haberet. Et si non ignauus sit, melius est reconciliari si iniuriam accepisti: aut non vlcisci: aut potius factis quàm verbis: ergo aemulos non solum spernere didici, sed eorum vanitatis misereri. Eo qui clam egerunt suo facto se miseriores testantur, qui apertè si ius aequum est, accufandi CAPVT XVII. Calumniae, diffamatio, insidiae ab accusatoribus INsidiarum duo genera sunt, vnum quod ad A famam pertinet, &honores de quibus nunc agere institui, aliud de quo infra: nunc cu de insidiis, &maximè occultis agere decreuerim, si modo paterent non adeò occultae fuissent, si magnae, difficilè fuisset occultare eas: paruarum stulta est curiosa obseruatio: quapropter quatuor tantum narratione contentur ero. Primae quae accidit dum Bononiae accersendus essem, miserunt hostes nominis me quendam à libellis, Papiam, qui neque auditorium vidit, nec discipulos consuluit, sed nescio vnde, in haec verba rescripsit, seu potius Tom. I. sententiam, cum quaedam de alio mirifica enarrasset, puto, quòd non speraret illum venturum: De Hieronymo Cardano intellexi illum sine scholaribus profiteri, sed sedilibus: hominem malorum morum, &ingratum omnibus, qui e stultitia non absit: moribus sanè deformem; quin etiam artis medicae parum peritum, &opinione quasdam in ea sectantem: vt in vrbe sua nemini acceptus sit, nec artem exerceat. Legebantur haec à Nuncio Bononiensium, coram Illustrissimo Bonromeo vrbis eius Legato Potificio, iamque deliberauerat negocio finem imponere, sed cum inter legendum, verbum illud audissent, quod artem non exercerem, vnus ex his qui aderant, Hui inquit, ego noui haec non esse vera, namque summos viros vidi opera sua vti, &ego quamquam non summus vir, vsus sum; arripuit verbum Legatus, &ego sanè testari possum, matrem meam iudicio omnium aliorum deploratam sanasse: Tum alter subdidit, profectò, &reliqua tam vera esse debent, quàm hoc ipsum, assensus est Legatus, nuncius ille obmutuit, &erubuit.