Latin
13.7 to 13.10
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 13.7-10
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusum igitur est in hanc sententiam, vt vno tantum anno postquam de hoc actum est, iam munus profitendi subirem, si eiusmodi erit qualem scripsit is, aut aliter parum vtilis Academiae &Vrbi, sinamus eum sibi conditionem quaerere, sin secus poterit in posterum firmari pactum, &statui de stipendio, de quo est contentio, assensus est Legatus, atque ita conclusum est. Non eo contenti delegatum à Senatu impulerunt, vt conditionibus in quibus conueneramus, alias adderet quas cum obtulisset nolui recipere: summa stipendij minor, non locus promissus in profitendo, nullae pecuniae pro viatico, quibus cum non assentiret, coactus est redire, atque reuerti cum omnibus conditionibus propositis. Et quamquam talia impedimenta videantur; plurimum obesse, hoc opinione falsa hominum accidit: Cum enim fines mortalium actionum preuem ad interitum spectent, nedum vt perpetui sint: satis sapienti si ad ea spectet, nedum vt curet: media verò prorsus nihil: ne somni quidem vmbra, vt cuiuis in suis actionibus pectare, ac clare videre licet: &ideo penitus contemnenda, cum ad fines comparantur, ad vnguem similia ludis puerilibus cum nucibus vnicuique, vt si eorum exitum, ad lauream, vel magistratum, aut etiam regnum quod ei obuenerit homine iam facto, pertinere putet connexu aliquo, vt causa, aut similitudine, nonne stultus planè erit. Post haec dum profiterer, hac arte auditorium subtraxerunt, horam constituere penè prandij, scholam ea hora vel paulo ante alteri dederunt, &de tribus quas ego offerebam conditionibus, vt vel celerius vellet incipere, atque ante absoluere: aut mutaret scholam, vt in assignata ego liberè possem profiteri: aut vicissim ipse profiteretur in illa, ego aliam deligerem; cùm vidissem in omnibus reluctantem, iam impetraueram in noua electione, vt ipse alicubi profiteretur: hinc dolor, hinc lachrymae, interrupit casus accusationis succedens, vt neque ego tot conspirationibus succubuerim, neque illi profitentem quem oderant videre cogerentur.