Latin
131.10 to 131.12
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 131.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
At dices, artis auxilio: nihil refert, quandoquidem haec studia ad autoritatem; reliquaque commoda quae ex arte parantur; contulerunt. Quod nisi temerarium filij factum obstitisset, iam haberem quo sine labore viuere possem. Verùm etiam illud considerandum, quòd si vir fortis mortem spontè subire debeat ob voluptatem, solum momento temporis ante mortem spe gloriae consequendam: cur ego hos labores iucundos, hancque pecuniolae iacturam, si qua sit, subire dubito, propter voluptatem multò ampliorem, qua iam multis annis fruor, &in posterum fruiturus sum, no iactura vitae, sed potiùs augmento: imò ne rei quidem familiaris iam in futurum, &forsan; incremento? Constat etenim, hac opinione studiorum maximas &raras occasiones, splendidaque bona oblata: quorum quaedam recepi, quaedam contempsi Quin etiam alias Regum &Principum locupletissimas conditiones renui, non vt plerique solent, iam quaesitas, sed vltrò exhibitas: existimans longè melius esse liberum viuere atque in patria mediocribus opibus, quàm extra patriam &in seruitute opulentum &diuitem: Stultum enim est in tam breui vitae curriculo mori vt viuas, diuque infoelicem esse vt sis aliquando foelix. Multi dum seruierunt, mortui sunt: plures eum habitum corporis sibi comparauêre, vt in posterum miserri mè semper conflictati sint. Plus etiam est non recipere cum possis, quam voluisse &accepisse: in hoc omnis ratio dignitatis manet illaesa, atque ideo honestius &honorabilius: illud forsan vtilius. Quaerere etiam Principum granam tiam his turbulentis temporibus, adeò inuti sentio, quae à tantis calamitatibus liberarunt. Ergo detractis à luxu &pompa pecuniis, le &importunum existimaui, vt etiam odiocommodis ac necessitati vitae inseruiui, anasum esse putem.