Latin
131.5 to 131.9
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 131.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Atque vtinam opibus comparandis non plus obfuisset prodigalitas ipsa, atque incuria iam partorum, casus quidam aduersi qui filij culpa euenerunt, quàm studia literarum, &conscribendorum operum voluntas. Si enim quantum auri ex arte accepi, referre vellem vereor ne maior laude sit turpitudo, quod tantum profuderim Neque tamen adeò piget me huius profusionis &incuriae, contemptusque pecuniarum, cùm recordor Bionem Borysthenitem adoles centem haeredem factum ab hero opulenta haereditatis, tabulas testamenti lacerasse: Cra tem verò Thebanum super cc. talenta patrimonij diuisisse ciuibus quod exemplum sequutus est, vt ferunt, Apollonius Thyaneus, &Peregrinus Philosophus Sed dices: Hi Phi losophi fuerunt, nos de ciuili homine sermonem habemus. Constat enim Socratem &plerosque alios, maximè qui ex eius schola fuerunt, contempsisse diuitias. Sed quid dices de Aristotele, qui ob veritatis studium in Euboea concessit exul, &magna bonorum parte mulctatus? Quid de Philoxeno Poëta, qui cum nec Philosophus esset, nec satis bonis moribus institutus, vt qui gruis collum optaret, quique obscoenè nimis vixit: cùm tamen sortitus in Sicilia domum esset, &agros feraces, reliquit ea, dicens: κὰ τοὺς θῆς, ἐμὶ ταῦτα τὰ ἀγαθὰ συκ ἀπολεῖ ἐλλʼ ἑγὼ ταῦτα Sed adhuc pugnant aliqui: Opes meliores sunt. Eruditio &scripta vna hora parari nequeunt, neque vnius anni spatio: opes, principis gratia, haereditas, thesaurus detectus, inuentio, quaepiam noua, vna hora pręstare possunt: opes possum sperare semper, etsi non habeam: delectet autem me illarum possessio, spes vsque ad extremum lactare potest. At si opes habeam, quò modo sperabo iam senex euadere doctior, &conscripturum opera, n prorsus insaniam? Quamobrem meo iudicio, etsi numina non suasissent, optimum tamen vitae genus delegisse, &summum humanae foelicitatis apicem appetisse mihi viderer, vt in iudicio saltem non aberrauerim, postquam maior foelicitas mortalibus contingere nequit, quàm vt scriptis illustribus celeriter, atque in omnium ore simus: vt contrà nihil odiosius memoria scelerum &dedecorum. Quod verò ad Aristotelis sententiam pertinet, satisfecisse me puto. nam ille dandam Philosophiae operam suadet, cùm seipsum &ancillam alere possit. At ego &filios, &equos anagnostas plures semper alui.