Latin
144
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 144
Unproofread scanNot analysed yet
Partes illius sunt quatuor: scire motus &proportiones ac consonantiam illorum, scite per tabulas quod volumus inuenire, scire construere simulachrum orbium cum motibus, corporeum solidum que, &in plano per foliata. De hac, vt quae ex obseruationibus pendeat, parum tractauimus in libro, cuius titulus est, Supplementum Ephemeridum. Astrologiae consideratio per se pulchra est vinculum intelligere horum inferiorum cum superioribus. Vsus autem, scire futura, &praecauere posse. Eius sunt partes nouem, videre Generales constitutiones Mundi, quae ex reuolutionibus inerrantium statis pendent temporibus: Propria Prouinciis magnisque regionibus, in quibus nihil ex terra obseruatur: Obseruationes ex initiis vrbium ac regnorum, quamuis fallaces: Visionum in sublimi interpretatio, Constitutiones temporum, Or tus &occasus siderum cum veterum circuitu, Geneses, Processus &Redditus annui. Porrò de his omnibus egimus. Geometriae partes sunt nouem: De corporibus regularibus, Conis, Cylindris, Qualibus, Sphaere mensura, Conoidalibus corporibus, Elicis lineis, Proportionibus, &bifa riam motis. Octauam partem ego auxi non parùm, Quartam &vltimam ego inueni &tradidi. Naturalis coniecturae tres sunt partes: Metoposcopia ex fronte, Chiromantia ex manibus, ex toto autem Physiognomia. Metoposcopiae partes sunt tres: Figura frontis, lineae &totius faciei naeui atque vestigia: de quibus omnibus nos egimus: ipsa contemplatio maximè rationalis, iudicium postulans, &participationis dialecticarumque regularum Ptolemaei vsum exercens. Omnium diuinatio num praestantissima est Physiognomia, ade vt prudentum consiliis proximè accedat. Proxima illi Metoposcopia: inde quae ex Astris post Chiromantia, pòst prodigiorum, sexta somniorum si ritè obseruentur. De tota arte Metoposcopię scripsimus. Architecturę scientia iudicio &solertiae commoda est, homi nemque ad inueniendum &excogitandum comparationemque faciendam inducit, cogitque sagacem esse: rationes perpulchras docet. Vsus perspicuus, cùm sit ars mechanica. Eius partes sunt quatuor: Aedificatio Munitio, Aquarum deductio, &machinarum fabricatio: de quibus omnibus, licet non spe cialiter, in libris de Subtilitate, &de Varie tate rerum, tum etiam de Secretis abundè egimus. Agriculturae cognitio superior pars est na turalis Philosophiae, inferior mechanica pror sus est: ob id &contemplatio &vsus perspicuus est, &omnibus notus. De ipsa egimus in triginta octo illis libris iam enarratis, in quibus de naturali Philosophia egimus. Verùm partes illius sunt decem &octo, singulaeque illarum longè lateque patent. Harum prima est satio: quo tempore, qua terra, quidque serendum sit, electio seminum, quo modove serantur, semine an surculo, an alio modo. Insitioque ad hoc pertinet. Huic succedit cura, vt proueniant, vt grandescant, vt sint tuta à temporum iniuria, &animalium. Tertia est obseruatio temporum atque locorum, imbrium, &exortus siderum, quid sub vnoquoque facere conueniat &expediat.