Latin
145.1 to 145.5
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 145.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quarta est collectio fructuum, seminum, quid agendum, quae paranda antè, quomodo dignoscatur maturitas. Quinta est, vsus fructuum aut seminum: in quo genere sunt vinum, sapa, omphacium, oleum, fraces, &huiusmodi, vt etiam aqua rosacea Sexta est conseruatio tum horum, tum fructuum &seminum: vt pomorum, frumenti, ac talium. Septima est, cura agri, hyeme collectio lignorum, &eorum quae ad vsum praebet ager, praeter fructus &semina: vi sarmentorum, atque fungorum, tuberum. Octaua est, cura instrumentorum necessariorum, falcium, securium, curruum, plostrorum, torcularis, cadorum, lacus vinarij, bidentis, rastri, sarculi, rutri, occae, marrae, aliorumque sine numero. Nona est, de cura villici, &educatione, institutisque ac cautionem ne decipiat. Decima est, de educatione &cura boûm, anserum, gallinarum, suum, &huiusmodi. Vndecima est, de cura bombycum &apum, atque talium quorum lucrum non mediocre est, &ars educandi non vulgaris. Duodecima est piscinarum, cancrorum, ranarum, testudinum, cochlearum impinguandarum. Tertiadecima est anima lium syluestrium, ceruorum, damarum, cuniculorum, quorum magna est copia &prouentus certis in locis, parum alioqui vtilibu atque in hoc etiam continetur cura pastorum, pecudes, capras, asinos, vaccasque alentium, alibi &camelos, vt in calidis re gionibus, &rangiferos in frigidis. Quarta, decima est aucupij, venationis, fallendi lupos, piscationis, rei lucrosae &iucundae. Quintadecima est hortorum peculiaris cultu ra, ducere riuos, ateas diuidere. Hanc sequitur singularium plantarum studium ac cura: deinde nemorum &syluarum, res non minus vtilis caeteris, &minoris impensae, laboris atque periculi: sub qua &continetur rizum, quod in paludibus solùm feliciter prouenit: res tantò lucrosior quantò locis inutilibus &abiectis nascitur. Vitima pars pertinet ad prata, atque in ea continentur deliciae &mi racula agriculturae, &remedia calamitatum. Succedit Geographia, cuius contempla tio vtilis est ad historiam &scientiam re rum naturalium: vsus verò ad cognitionem itinerum, bellorum, morum, gentium, potentiae, regum. Habet autem partes principales nouem: scientiam magnitudinis, &situs locorum, ac formam cum qualitate: dispositionem ad fortunatas insulas, &ad meridiem seu aequinoctij circulum: mores gentium, instituta, Reges, vires, res praecipuas quae ibi nascuntur: specialem loci descriptionem, vrbes, pagos, riuos, fontes, colles, atque huiusmodi minutiora, historiam insignium bellorum, &originis gentis: descriptionem orbis in plano, descriptionem eiusdem in sphaera, modum nauigandi.