Latin
145.6 to 145.9
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 145.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc solùm disciplinam ex omnibus reliquimus intactam, ob inconstantiam eorum quae in illa traduntur: obiter tamen de eiusmodi, &maximè de generali ratione descriptionis attigi mus variis in locis, &maximè in libris de Rerum varietate Medicinae partes decem sunt: primùm quae antecedit totam artem, corporum humanorum dissecandorum notitia: inde artis Principia, elementa, qualitates, humores, membra, operationes, facultates: tertia est, partium singularum vsus &vtilitas: quarta morbi: inde causae &signa, post cura: in de notitia simplicium medicamentorum, &virium eorum: post, componendi ratio: demùm, eorum quae proprietate naturae agunt scientia. Ipsa per se scientia pars est natura lis Philosophiae, cuius contemplatio pul chra, opera &ordinem naturae spectanti. Medicus non vt Philosophus adeò considerat formam, finemve naturae, sed vt caeteri artifices, cùm formam &finem quasi prae oculis habeant, in efficiens &materiam magis oculos dirigit. Vsus autem, vt dixi, duplex est in huiusmodi: vnus quidem in anima, alius in opere atque extra animam. In anima quidem scientia est, &cognitio modi operandi, extrà autem, finis est sanitas. Est autem fructus in anima, alios scire dirigere quàm rectè operentur. De prima, quarta &quinta, &sexta atque vltima nos scripsi mus: liber enim Experimentorum ad vltimam partem totus pertinet. De caeteris Hip pocrates &Galenus, qui etiam de omnibus scripsit partibus praeterquam de vltima: aut si scripsit, ad nos non peruenit. De septima speciatim non scripsit. Nos praeterea de om nibus scribimus, dum commentaria in totum Hippocratem conficimus. Contradictiones quoque ad Scholia &Castigationes quasi pertinent. Philosophiae studium ipsum per si pulchrum est, &ad primae vitae notitiam nos perducit: fructus autem est scientia rerum naturalium, vnde artes exoriuntur, impul sus per ignem &aquam, &Machinarum se exonerantium trahentiumque, tum notitia proprietatum rerum &causarum: vnde quae miracula aliis videntur, nobis &cur &quomodo se habeant, nota sunt. Habet septem partes principales: Prima est de principiis naturae, materia, forma, loco, tempore, ap petitu: quod non sit locus sine corpore, ne cum duplici corpore. Secunda de simplicibus corporibus coelo terra, aëre &aqua. Tertia de mistione &mistis. Quarta, de anima.