Latin
150.1 to 150.5
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 150.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &Philosophia ante Aristotelem magnum &assiduum susci piebat incrementum, &Medicina ante Ga lenum: post hos homines cessarunt mortales vlterius quaerere: nec tantum profuêre quae illi addiderunt praeter antiquos in his disciplinis, quantum nocuerunt plura bene inuenta corrumpendo, quòd suis illis principiis parum (vt puto) congruerent, &posteros ab inuentione deterrendo. Cum enim has artes ad normam quandam, quam methodum vocant, reuocassent: plerique mortalium quos facilitas &breuitas magis mouent quam locuples &profunda scientia, his contenti alios deterruêre ab vlteriori inquisitione atque inuentione: existimantes inuentionem primò dubiam: deinde etiamsi bene cederet mortales eorum lectionem, si traderentur ob laboris taedium &iudicium anceps asperhiaturos: nos verò speramus ipsos pulchritudine rei motos, ac vtilitatis spe euidenti pro posita, multo plura singulis disciplinis adiecturos, quamquam à nobis inuenta repererint, Hoc enim habet veritas, vt detecta tandem temporis auxilio emergat falsis obrutis. Ob id conati sunt hi viri multa sup primere, ne in infinitum humana scientia augeretur: plus ambitioni propriae consulentes, quam posterorum vtilitari. Causam huius erroris humanae praebuêre disciplinae, cun multi eo exemplo ducantur: nam in eis fi nis quidam videatur impositus velut ir Rhetorica. Sed res secus se habet. Etenim si Rhetoricam in infinitum coneris extendere, non solum non augebis, orrumpes deò difquae iam bene inuenta sunt ficilem reddes, vt nemo eam sit assequi &illius vsum etiam inutilem reddes: nam nemo tantam subtilitatem deprehendere po terit. Hoc autem continget: quoniam eius artis limites angusto spacio concluduntur. At in Philosophia &Medicina secus est: limites enim nullos penè habent, &spaciis rebusque infinitis patent. Quamobrem dolosi sunt atque improbissimi viri, qui breuia sectantur simulantque ac persuadere conantur se paucis artem docere posse: necesse est plura didicisse, non pauca, qui plura scire vult: &plura scire necesse est rursus in arte, qui vult vt decet opitulari languentibus. Quot amissa sunt circa artem curandi, quae nota erant tempore Hippocratis?