Latin
150.6 to 150.9
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 150.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
haec fuit praeclara illa doctrina Galeni, quae non solù benè inuentis quicquam non addidit, sed multa ac maximè necessaria inuenta ab Hip pocrate praetermisit, quemadmodum disse ctionem in empyemate, exustionem in tabificis, vstionem in iecoris tumoribus, perfo Tom. I. rationem cranei in aqua cerebri, extractio, nem lapidis renum per sectionem, extractionem aquae intercutis (quam licet exerceant hodie, non tamen ea est quae Hippocratis tempore habebatur, cum omnes pereant, olim multi seruarentur) sectionem supra oculum in suffusione: multâque alia pulcherrima, &maximè necessaria. At nostri temporis viri ex eodem in idem se reuoluentes, gloriantur de prudentia &sapientia, qua miseros aegros qui se suae fidei committunt, pe rimunt: atque adeò turpiter, vt vix è pluribus vnus aut alter, excarnificatus etiam euadat. Itaque parùm iam haec gloriosa methodus ab illa antiqua, quam Galenus meritò insectatur, abest: adeò vt fermè praestiterit, non esse, vt quae imperfecta sit, &ansam his improbis praebeat fugiendorum laborum, spernendi sapientiam, contradicendi nouis vtilibus inuentis, atque (vt vno verbo explicem) artes &disciplinas destruendi. Et cum Galenum adeò &Aristotelem praeferant, nihil est in illis non maximè ab illorum vita, studiis atque praeceptis alienum, Falsi, imperiti, rudes, osores veritatis, ambitiosi, auari, iniusti, crudeles, perfidi: vt quoties occurro his viris (quotidie autem occurro) vel huiusmodi virorum fucatam lego aliquot paginis doctrinam hinc inde fur to subreptam ac confarcinatam, suppresse etiam nomine eorum à quibus subripuerint libeat exclamare: O genus hominum pessimum, cur non te iustius forsan terra absorbeat quàm Datham &Abiron? quoniam audes in publicum prodire, &tui meliores spernare ac irridere? conscij vobis ipsis vestrae imperitiae &scelerum? Sed redeo vnde digressus sum. Spero equidem, cum tot aduersis etiam detectis nostra opera, tot rerum principiis arcanisque speciosis &humano gene ri vtilibus eiectis qui ad pulcherrima inuenta viam obsepiunt, atque aditum, venturos homines veri amantes, qui etiam naturalem scientiam amplificent, colant, ornent, in immensumque augeant: cogantque vel rerum necessitate, vel edictis principum, magis pluribus, magisque arduis &artificiosis methodis humanis commodis consulere: &vt non fraudare illos debita laude, quod ad bonas artes nos adhortati sint, decet: ita nec omnia praeter iustum tribuere, qui plus sibi quàm nobis consuluêre.