Latin
CAPVT XXX
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 20
Unproofread scanNot analysed yet
In vniuersum quatuor fuere extrema pericula, id est in quibus nisi occurrissem devita actum esset, submersionis primum canis rabidi secundum, casus caementi tertium minus, quia non inchoatum: rixa denique in domo nobilis Veneti. Totidem maxima detrimenta &impedimenta, primum concubitus, secundum mortis saeuae filij, tertium carceris, quartum improbitatis filij natu minoris: sic examinari ordine vita debet Omitto modo sterilitatem filiae, Collegij li tem longam; tot iniquas nedum iniustas insectationes, malam corporis intemperiem, &imbecillitatem perpetuam; nullum coniunctum qui saperet, &frugi esset: nam si non defuisset, magna ex parte me alleuasset, &à plerisque incommodis minoribus immunem reddidisset. Quod vero ad insidias lethales attinet, narrabo mira dictu, attentus esto nam rara historia est. Profitebar Papiae, legebamque in domo mea, erat mihi ancilla fortuita, &adolescens Hercules Vicecomes, duoque pueri, &famulus ni fallor: horum puerorum vnus erat Amanuensis, &Musicus, alter à pedibus; agebatur annus M. D. Ixii. in quo ege decreueram abire Papia, &munus profitendi derelinquere, sed Senatus hoc aegrè ferebat, tanquam in homine irato, itaque cum essent duo Doctores, quorum vnus vir callidus, &qui discipulus meus olim fuerat, alter profitebatur Medicinam extraordinariam simplex, neque vt puto malus: verum quid non agit cupiditas honorum atque opum, tum maxime cùm simul, &honestis studiis coniungitur? Erat autem nothus hic: Aemu li autem maximo studio quaerebant, vt vrbem relinquerem, omnia facturi, vt videbatur, huius voti explendi causa. Itaque cùm depellere propter Senatum non sperarent, quamuis me discessum quaerente, inierunt consilium trucidandi, non ferro propter infamiam, &metum Senatus, sed dolo, namque concursor videbat se non posse esse primum nisi ego discederem, ergo rem procul exordiuntur. Primum Epistolam exarant nomine Generi mei, adeò turpem, &adeò foedam, imo etiam nomine filiae, pudere affinitatis mecum, pudere nomine Senatus, &nomine Collegij, rem eò spectare vt me munere profitendi indignum putent, &ab eo remoueant; perculsus tam impudenti, &audac reprehensione meorum, nesciebam quid agerem, quid dicerem quidve responderem: neque interpretari poteram quorsum haec? tam impudens &importunum factum, &si nunc liqueat profectum eo consilio, quo &alia excogitata sunt, namque intra paucos dies, alia Epistola affertur nomine Florauanti: quae in hunc sensum scripta erat, Pudere ipsum nomine patriae, Collegij, Congregationis professo rum, vt passim sparsum esset meabuti pueris, nec sufficere vnum, nisi etiam alterum adiunxissem: rem prorsus inauditam rogare nomine tot amicorum, ut publicae infamiae consulerem, non aliud Papiae quam haec consilia referri: domusque ciuium designari vbi haec agitarentur.