Latin
21.1 to 21.4
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 21.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ego cum haec legissem obstupui: nec credere poteram illius fore Epistolam, amici &modesti viri: attamen adhuc in memoria haerebat prior Generi vt rebar Epistola: nam nunc, nunquam illam eius fuisse puto, sed nec quicquam tale vnquam excogitasse, cum ab eo tempore vsque ad hanc diem, &amicus &iratus, semper me coluerit, neque vllius de me malae opinionis, nedum tam absurdae vestigium ostenderit: Omitto reliqua si etiam haec credidisset vir alioquin prudens, quorsum Epistolae mandare, quae in manibus multorum esse posset, &socerum reprehendere criminis, quod vt incertum saltem erat: ita foedum, turpe, &ei graue futurum. Statim ergo vestem postulo, adeò Florauentum, interrogo de Epistola, fatetur esse suam: tunc magis etiam obstupui: neque enim prorsus de dolo suspicabar, nedum vt cogitarem. Coepi rationibus agere, &interrogare vbinam haec tam celebria Concilia agitarentur? in hoc coepit nutare, nec habebat quod diceret: solum iactabat famam publicam, &gymnasij Rectorem, erat enim totus ille addictus Delphino: nihilominus vbi vidit rem eò spectare, vt potius ipse in periculum non leue, quam ego in suspicionem criminis traheretur, consilium mutauit, &cessit, videbat enim quamuis vt dixi simplex, quantam rem ageret. Itaque ex illa die cessarunt omnia haec, &machinae excogitatae ruerunt: dicam autem, vt post intellexi, quonam pacto res agitata sit: persuaserant lupus, &vulpes pecudi illi, si ego non essem, omnino decreuisse Senatum, vt munus profitendi Papiae illi secundo loco daretur; nam primum concursor ipse, ibi arrogabat successionis antiquo quodam, &vsitato more, locum suum vulpecule retineret, sed non sic erat, vt postmodum euentus docuit. Ergo absoluto primo actu tragoediae, inchoatur secundus, qui lucem attulit primo ante omnia ergo curarunt, vt hic (qui rubori esse debuerat patriae, familiae, Senatui, Collegio Mediolanensi ac Ticinensi, Concilio professorum, discipulis denique) Academiam Affidatorum Papiae ingrederetur, in qua erant plures Theologi egregij, duo Principes Mantuae Dux, &Marchio Piscariae; &quoniam me aegrè eò deduci videbant, vt consentirem, minas addiderunt; quid facerem, perculsus tanto filij casu?