Latin
207.1 to 207.4
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 207.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Statuae quidam Augu sti caput dempserat, vt alterius postea impo neret: acta res in Senatu: &quia ambigebatur per tormenta quaesita est, Damnato reo, confestim hoc genus calumniae eò processit, vt haec quoque capitalia essent, circa Augusti simulachrum seruum caecidisse, vestem mutasse, num mo vel annulo effigiem impressam latrinae vel lupanari intulisse: dictum vllum, factumve eiu existimatione aliqua laesisse. Periit denique &S, qui honores in colonia sua eodem die sib decerni passus est, quo decreti &Augusto olim fuerant. Scurram quoque qui praetereunte funere, mortuo mandauerat, vt nunciaret Augusto nondum reddi legata quae plebi reliquisset: attractum ad se, recipere debitum, ducique ad supplicium impetrauit, &patri suo verum referri. Alia multa, imò penè infinita in hoc ge nere perpetrauit, per quae omnem cogitationem excessit. Omitto Grammaticos conuictores: quos minimis etiam causis perdidit: ex vi„ ginti quos à Repub. adiutores administrationis sibi de poposcerat, vix duos aut tres incolumes reliquit. Saeuum illius ingenium etiam à pueritia deprehensum est à Theodoro Gadareo, Rhetoricae pręceptore, qui illum lutum sanguine maceratum appellabat. Infinitum esset, si huius monstri crudelia facta recitare velim. Sed sufficiat ex immenso numero haec paucu„ la subiecisse. Inquit enim Suetonius: Mox in „omne genus crudelitatis erupit, nunquam de„ ficiente materia: cum primo matris, deinde ne„ potum &nurus, postremò Seiani familiares, „atque etiam notos persequeretur: post cuius „interitum vel saeuissimus extitit: quo maximè „apparuit, non tam ipsum à Seiano concitari „solitum, quàm Seianum quaerenti occasiones „subministrasse. Etsi commentario quem de vita sua summatim breuiterque composuit, ausus es scribere, Seianum se punisse, quòd comperis set funere aduersus Germanici liberos, fili sui: quorum ipse alterum suspecto iam, alterum oppresso demum Seiano interemit. Singulatim crudeliter facta eius exequi longum est: gene ra velut exemplaria saeuitiae enumerare sat erit Nullus à poena hominum cessauit dies: ne religiosus quidem ac sacer. Animaduersum il quosdam ineunte anno nouo: accusati damnatique multi cum liberis, atque etiam vxoribus suis.