Latin
207.5 to 207.8
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 207.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Interdictum, ne capite damnatos propin qui lugerent: decreta accusatoribus praecipua praemia, nonnunquam &testibus. Nemini de latorum fides abrogata. Omne crimen pro ca pitali receptum, etiam paucorum simplicium que verborum: obiectum est poëtae, quòd in tragoedia Agamemnonem probris lacessisset: obiectum &historico, quòd Brutum Cassiumque vltimos Romanorum dixisset: animad uersum statim in autores, scriptaque abolita, quamuis probarentur aliquot ante annos, etiam Augusto audiente recitata. Quibusdam custo diae traditis, non modò studendi solatium adem ptum, sed etiam sermonis &colloquij vsus Citati ad causam dicendam, partim se domi vulnerauerunt, certi damnationis, sed ad vexationem ignominiamque vitandam: partim in media curia venenum hauserunt: &tamen col Tom. I. ligatis vulneribus ac semianimes, palpitanterque in carcerem rapti. Nemo punitorum non &in Gemonias abiectus, vncoque tractus. Viginti vno die abiecti, tractique inter eos pueri &foeminae immaturae puellae: quia more tradito nefas esset virgines strangulari, vitiatae priùs à carnifice, deinstrangulatae. Mori volentibus vis adhibita viuendi: nam mortem adeò leue supplicium putabat, vt cum audis set vnum ex reis Carnulium nomine anticipasse eam, exclamauerit: Carnulius me euasit. Et in recognoscendis custodiis, precanti cuidam poenae maturitatem, respondit: Nondum tecum in gratiam redij. Annalibus suis vir consularis inseruit: frequenti quodam conuiuio, cui &ipse affuerit, interrogatum eum subitò &clarè à quodam nano astante mensae inter Capreas: Cur Paconius majestatis reus, tam diu viueret? statim quidem petulantiam linguae obiurgasse: caeterùm post paucos dies scripsisse Senatui, vt de poena Paconij quamprimùm statueret. Auxit intenditque seuitiam, exacerba tus iudicio de morte filij sui Drusi: quem cum morbo &intemperantia periisse existimaret, vt tandem veneno interemptum fraude Liuillae vxoris atque Seiani cognouit, neque tormentis neque supplitio cuiusquam pepercit: soli huic cognitioni adeò per totos dies deditus &intentus, vt Rhodiensem hospitem, quem familiaribus literis Romam euocarat, aduenisse sibi nunciatum, torqueri sine mora iusserit, quasi aliquis ex necessariis quaestioni adesset: deinde errore detecto, &occidi, ne vulgaret iniuriam, Carnificinae eius ostenditur locus Capreis, vnde damnatos post longa &exquisita tormenta, praecipitari coram se in mare iubebat: excipiente classiariorum manu, &contis atque remis elidente cadauera, ne cui residui spiritus quicquam inesset.