Latin
21.8 to 21.10
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 21.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Non exactis quindecim diebus, vel paulo pluribus, reuertuntur iidem, rogant vt mutuò dem pueros illos, velle recitare Comoediam; tum verò Hercules ad me rediit dicens, nunc iam aperta est fabula, volunt detrahere domesticos omnes tuae mensae, vt veneno te enecent: neque solum diligenter huiusmodi technis prospiciendum est, sed cuicunque occasioni, haud dubium enim est, quaeritare illos in exitium tuum, dixi ego puto, sed tamen non poteram tantae rei acquiescere. Quid dicam respond Herculi, ille, tibi opus esse tuis domesticis &ita illi abierunt. Tandem vt reor multis consultationibus actum est, vt omnino me per derent: Erat dies sabbati vi. ni fallor, Iunij, iuxta mediam noctem expergiscor, inuenio me carere annulo, cui inclusus erat hyacinthus: iubeo puerum surgere &quaerere, sed frustra quaesiuit, surgo, impero vt lumen accendat, vadit, &redit: negat adesse ignem, comminatus ego grauiter: iterum iubeo quaerere, venit laetus cum forcipe ferens ignem, carbonem scilicet ignitum quantitate ipsi, dico non satisfacturum, negat esse alium, iubeo vt insufflet, cum ter insufflasset, amissa spe flammae, dum remouet candelam ab igne, flamma emicuit magna &candelam accendit: Ege dixi animaduertistine Iacobe Antoni (hoc enim erat praenomen) equidem ille respondit, quid? dixi, quoniam candela, inquit, nulla à carbone flamma edita, tamen accensa est, dixi ergo caue ne iterum extinguatur; quaerimus annulum, inuentus est in pauimento è regione media lecti, vt eò peruenire non potuerit, nisi magna vi excussus à muro &resiliens: Voui ergo me non exiturum die sequenti domo, fauebat occasio voto, festus enim dies fuit, &mihi nullus aeger: Ergo mane adueniunt quatuor, aut quinque ex discipulis meis, cum zapphira, rogantque, vt velim interesse coenae in qua omnes professores Gymnasij, &Academiae nobiliores adfuturi erant, nego me posse, ipsi quod scirent me non prandere, &ob id interesse nolle existimabant, inquiunt, tua causa distulimus in coenam; rursus respondi non possum omnino, rogant causam, dixi de prodigio, &voto, omnes admirabantur, sed duo ex his se intentè respiciebant, rogarunt saepe, ne vellem tam celebre conuiuium mea absentia conturbare, respondi vt prius: circiter post horam iterum redeunt enixius aliquanto rogarunt, respondi nolle votum frangere: omnino decreuisse non exire lomo? quamuis vesperi obnubilato aëre, exierim ad inuisendum macellarium haud diuitem aegrum, nam voto non vetabar.