Latin
21.5 to 21.7
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 21.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
omnia aduersa expertus, tandem acquieui, tum maximè, quòd me è profitendi munere in Academia, certis quibusdam diebus liberarent: neque tum ego animaduertebam technam, vt vellent recipere eum, quem omnes Ordines iam nondum xv. exactis diebus, vellent proscribere, tanquam omnium puerorum coniugem, ô fidem Deûm! ô immanitatem mortalium! ô sceleratorum amicorum, &proditorum acerbitatem! ô impudentiam, &saeuitiam serpentibus maiorem! Quid plura? in primo ingressu, animaduerto sic collocatam trabem; vt facile esset, quemcunque ingredientem lapsu inconsiderato posse occidere: nescio modo an fortuito, an consultò id egerint. Verum quanto ratius poteram, fingendo causas &cum irem impor tunè &inexpectatus, aderam: obseruans diligenter mulcipulam, sed nihil hac actum, seu quòd non tam publice facinus perpetrandum existimauerint, seu quòd omnino de eo non cogitarent; aut quod alia in consiliis agitauerint. Vnum est, quòd intra paucos dies vocatus ad filium Petri Marci Throni Chirurgi aegrotantem, extulerant plumbum in ostio, quo iuncea si paria retineri fingebantur, quicquid sit, quomodo, &qua arte id factum, non assequor, vt decideret: decidit ergo, si attigisset actum erat de me, quàm parum abfuerim, Deus nouit: Ex hoc tunc coepi nescio quid suspicari, inscius tamen quid suspicarer, tantus erat mentis meae stupor Sed audi tertium actum qui omnia detexit, venit paulo post Pecus illa rogatum, quòd vellent Missam celebrare nouam, vt duos quos habebam pueros Musicos, mutuo concedere vellem ad celebritatem: norant autem praegustatores esse mihi, &cum ancilla conuenerant de veneno dando: antea verò rogarant Herculem, vt huic negotio interesse vellet; ille nihil mali cogitans, pollicitus fuerat, sed vt vidit etiam hos requiri, malum suspicatus est; itaque respondit, solum vnus est Musicus, non duo; tum Florauantus vir rudis, adeo ardebat cupiditate abducendi, vt dixerit, det ambos, nouimus enim quod, &ipse Musicus est, &licet non adeò expertus, cum aliis tamen chorum puerorum implebit, re spondit Hercules sinite parum (erant enim duo) vt colloquar herum, venit itaque instructus omnibus modis, vt si non prorsus fuissem amens &excors, possem facile inter pretari, quid agitarent, cum tamen neque tunc animaduerterem: satis ergo habui pue ros (hortante me Vicecomite) non dare: ita que discesserunt illi, respondit enim Hercules, puerum alterum prorsus ne notam quidem Musicae cognoscere.