Latin
LIBER
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 246-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rthographia est recta ratio scribendi, id enim nomen eius ostendit non vt ita proferamus quemadmodum scribimus nam scribimus Caium &Cneum &proferimus Gaium &Cneum per g. eius autem duę sunt partes, Scriptura quae prolationem consequitur seu sonum literarum &puncta quibus distinctè proferimus, ergo de prima parte prius dicendum erit. Scribendi &proferendi quinque cùm sint rationes quae vocem variant non omnes ad Orthographiam pertinent nam solum variamus propter litterarum varietatem velut templus &templum Dauit Dauid, Dauidus haec non ad Orthographiam sed ad latinitatem pertinent; secunda est in qua multum Graeci laborant, at Latinis parrum in vsu est accentuum obseruatio.