Latin
LIBER
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 247
Unproofread scanNot analysed yet
nam cum tres sint accentus, grauis quo vtimur in fine dictionis, cuius vertex tendit ad sinistram, acutus quo in fine vtimur sequente enclitica, &circumflexus quo Latini solum in medio ad distinguendum significatum vtuntur, vt lepore pro animali &lepore qui est venustas dicendi, de quibus tres regulas subiiciemus, quoniam &haec pars est rectè scribendi. Propria autem Orthographia consistit in his quae cum similem habeant sonum idest parum differentem, bifariam scribi possunt, hoc autem tribus modis contingit: vel ob litterae vel litterarum similitudinem velut dictum est Cneus &Gneus, parum enim, sono differunt &sulla, Silla, Sylla, nam si multum differant vt templum &templus, vitium est latinitatis, errasse. Vel vt scribatur simplici elemento aut duplici vt religio &relligio vel vt litera quae addit sonum nullum habeat vt Hanibal &Annibal ins coo, inchoo incoho vel quia coliquescat vt silla &scilla, scit, sit quorum significata quantum differant satis apertum est. Neque verò expectare oportet vt in Geometricis demonstrationes licet noster Scaliger conatus sit eorum reddere rationem, nihilominus omnes ab vsu deriuantur, nam ab eo omnia originem sumpserunt, non enim est cur magis scribamus omo &homen quam contraria ratione omen &homo siquidem nihil haec ad significatum modo vsus admitteret sed quoniam res plures sunt dictiones venustae paucae coacti sunt magistri Grammaticae, imo consensus hominum ad hoc necessario deuenit vt ex quauis minima differentia proferendi inde scribendi variarent significatum atque id non parum scilicet ne ob affinitatem vocum &sensuum frequens error accideret nisi enim plurimum differrent amo quo animi significatum declaramus vt hamo quo ferrum retortum ad capiendos pisces intelligimus, facile in errorem lectores perducerentur. Ergo hinc habet originem Orthographia iuxta quam tres sunt partes eius, ratio, vsus &lingua, lingua quidem velut cum dicimus Cyrus quia scribitur Graece Κόρός non κίρος &biancus non albus, proprium viri nomen bianco dicimus Italica lingua vnde notandum est quòd in transitu à lingua ad linguam in propriis plerunque &magis seruatur etymon quam in aliis causis. Vnde Graeci aberrarunt scribendo Αννίβας, pro Λννίβας idest Annibalem sine aspiratione quasi ad concionandum ineptum cum Latini cum aspiratione proferant. Verum à ratione dicimus quando generali regula comprehenduntur, quòd si ab eadem deuiare contingat vsum excusabimus, erunt ergo quatuor partes in vniuersum generalissimae à ratione generales à linguae origine, specialis ab vsu &ab accentu, de ratione ergo primum dicendum est. Ratio ergo rectè proferendi ex tribus generaliter sumitur tanquam finibus distinctionem cuphonia &carmine, ab ipsa verò rationis substantia differentiae ducuntur natura literarum, declinatio, deriuatio, compositio &resipsa significata; ergo primum de literarum natura dicendum est. nore vtimur tantum in fine dictionum, in medio namque &initio earum vbi magna non