Latin
CAPVT VIII
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 264-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. De conditionibus lusoris. Tultum est ludere pecuniam paucam quiOdem, vt vincaris, non animaduertens; aut vt totum Aleae te dedas, vt vincas; necesse enim est, vt minus sciat, qui rarius ludit. An ergo omittenda sunt studia Artium, vt Aleâ vincas, &parum? aut vt vincaris, &indigneris, atque irridearis? At si de multa euerteris victus; nec par est victori emolumentum, qualis est iactura victo; nam ex consuetudine multa donari solent. Homo prodigit, &tempus perit: vbi postmodum semel Alea caeciderit, infeliciter plus iacturae sit, quàm fuerit lucrum in pluribus vicibus. Propterea, aut peritior illo, &exercitatior esse debes, aut ita ludere, vt nil referat, quomodocumque caedat Alea, id fiet, si de paruo certes, &cum charissimis in domo tua à prandio paululum. Quòd si modo certare de magna pecunia velis, assiduè ludas, nec cum peritiori te, nec fortunatiori, nec iniqua conditione. Plurimum enim valet etiam fortuna in his. I VINCE CAPVT IX De vnius Aleae iactu Alus habet quatuor facies, ideoque etiam puncta quatuor. Alea vero sex; in sex reuolutionibus singula puncta euenire deberent; sed quia repetuntur quaedam alia, vt non eueniant, necesse est; sic representatur in plano, vt est ab omni latere dorso incumbens, videri potest, inde depingi; sic in vsu non est, sed verticilli in modum pueri ludunt, nec Aleae formam habet; tum dimidium semper numeri est aequalitas, vt in tribus iactibus punctum eueniat; nam in sex completur reuolutio, aut tria puncta vno iactu, exemplum, tam possum proiicere vnum tria quinque, quàm duo quatuor sex. Iuxta ergo hanc aequalitatem pacta constant, si Alea sit iustas &tanto plus, aut minus, quanto à vera aequa litate longius distiterit. Verum (vt dixi) haec ad intelligentiam plurimum, ad vsum penè nihil conferunt.