Latin
CAPVT X
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 265
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT X. Quòd Alea damnata sit ab Aristotele. Aeterum cum ad ludum descendimus, &C ad veram Aleam, de qua infrà dicemus, in qua praeter eos, qui ob magnum animi dolorem, pecunia certant, excusatum neminem habeo &infamis est Alea, quòd homo ab amico, sed inuito, lucratur. Lucrum enim à volentibus, atque scientibus optimum est proximum, quod à scientibus, &nolentibus. In primo quidem genere sunt Iurisconsulti, atque Medici, in secundo mercatores. Tertium genus est, quòd à scientibus, sed nolentibus, &amicis, vt ludus Aleae. Quartò quòd à nolentibus, ac scientibus, vt dolo partum Quintò, quòd ab inuitis, &scientibus, non amicis, vt latrocinium. Aliam causam exponit alibi dicens: Aleatores tamen, ac fures, atque latrones, illiberales sunt; turpi enim versantur in lucro: omnia autem quaestus causa agunt, &sustinent probra. Atque fures quidem capiendi gratia, maxima pericula lubeunt: Aleatores autem ab amicis, quibus dare oportet, lucrantur. Vtrique igitur lucrari volentes, vnde non oportet, turpi in lucre versantur; &omnes tales accipiendi actus lliberales sunt; quin quòd lusor est perjurus, &conuicia iacit in Deos, prodigus simul, &auarus, &si natura talis non sit, fit tamen iracundus, spes vanas nutrit deses, &corruptor iuuentutis. Et ferunt Christiani tantam; quam antiqui damnarunt, iuraque non admittunt: Inde leuiora peccata prosequuntur. Quod à Principibus ortum habeat hoc malum, illi verò omnia sibi licere volunt: quamobrem (vt dixi) ludus Aleae pessima res est in Republica, in graui tamen metu, &tristitia, &cum maximi animi aestibus detinen tur, plus longè leuat curas ludo latrunculorum; quoniam fortunae expectationem habet; nec indiget toto homine, vt illi. Corporei autem ludi eo tempore insalubres, &periculosi sunt. t ea eneri ex ore cur &120