Latin
CAPVT XVI
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 268
Unproofread scanNot analysed yet
Secundus est Primera, cum chartae omnes fuerint diuersorum generum, &qualis cumque sit omnem numerum vincit. Minimus numerus est (vt dixi) xl. maximus lxxxi Hanc superat quantacumque sit supremus idest lv. cum tres chartae eiusdem generis fuerat septem, sex, &vnus, qui implent lvQuarto loco est fluxus, qui constat ex quatuor chartis eiusdem generis vincitque primeram, supremumque numerum. Et minimus numerus (vt dixi) est xlij. Maximus autem lxx. Quintus modus est ex genere primerae, sed omnes chartas habet similes. Quatuor senarij aut septenarij, aut quatuor Reges. Neque enim tres Reges, &vna Regina chorum faciunt, licet omnes denario numero aestimentur. Hic modus vincit omnes alios praecedentes. In eo autem vincit maior numerus. Maximus numerus est lxxxiv. si sint figurae pares, vt quatuor Reges quatuor pedites, non Reges vincunt, quia numero non sunt superiores, sed qui propior est chartas exhibenti à latere dextro. Quod generale est in omnibus paribus numeris in paribus modis. Chartae binae, &binae simul non singula exhibentur. In diuersis modis non licet addere summi pignoris, sed summus punctus pro primera haberi potest, vbi alius primeram nominauerit. Chorus etiam pro prime ra semper, &pro fluxu celari potest, vbi alius retexerit. Placet damnare malam consuetudinem: Nam quidam chorum ostendunt, inde chartam abiiciunt certo loco, aliasque commutationes recipiunt, voluntque manere cum choro, sed nimis contentiosa res est haec, &fraudi multis modis locum praebet. Proptere: qua fortuna venit, ea gaudendum est, nam si in commutatione chartarum fauisse voluisset, non antea se exhibuisset in casum. Non enim amittendus est hic vsus. Quia ergo tribus modis consueuit vna charta expectari, vel in minori puncto, vt si collusor habeat xlv. tu verò xxxvi. qualicumque charta, ex duabus victor euadis. Vel si collusor habeat xl. tu verò tres chartas diuersi ge neris, primera solum vincere potes. Vel si ille primeram habeat, vel supremum punctum, vel etiam maiorem solum, sed ita vt tu tribus chartis minus habeas, necesseque sit fluxum perficere, vt vincas. Solent partem deposit auferre singuli, vtpotè dimidium, vel propè reliquum sorti dimittitur, vt sit victoris. Ea autem ratione in primo casu auferri debent, (nisi ex reiectis, cognitum sit plures superesse, vel pauciores distribuendas, quàm pro ratione generali; nam si superessent chartae decem distribuendae, &in illis adhuc quinque, aut vna tantum, aliud esset dicendum) ex aequali: in primera ex dimidio alter ex duplo: in fluxu ex tertia parte, alter ex triplo.