Latin
CAPVT XVI
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 269
Unproofread scanNot analysed yet
Dicam autem quid fieri debeat, non quòd sit, eum diuersae sint gentium consuetudines, tantum est ergo auferendum, vt ea conditione non inique certetur. In primo igitur casu, tanto praestat haec aequalitas, quanto iam binas habenti offertur; nam in reliquis, duae duo genera occupant: quatuor autem, sunt ita in haec, quam illa incidere possunt. At si subtilior sit aliqua ratio, eam nunc praetermittere decet, cum in huiusmodi spectanda sit sola vtilitas. In secundo autem casu, iam manent apud vnum duo, apud alium vnum è quatuor vicibus cum tribus succumbat, vna tantum vincat vno in circuitu omnia amittet in qua igitur est con ditio. Mouentur autem hac ratione quòd si duae chartae expectarentur, diuitio conueniret aequalis: ergo ex dimidio duorum, dimidium pignoris. Sed rationem sic inire oportet: li quatuor habeat aures tres, amittet in vno circuitu, lucrabitur vnum, igitur amittet dimidium eius, quòd habeat: oportet ergo depositi medium amittere, tantum verò lucrari collusorem: Igitur recipiet solum quartam partem illius medietatis, &collusor dodrantem. In fluxu autem, quia praeter id tres chartae deficiunt ex eo genere, in his, quae distribuuntur, detrahere oportet quintam partem, quae est duarum, quibus, qui tres habet, superat vnam; nam vna charta potior est primera conditione tertiae partis, iam dictae: Igi. tur accipiet solum duo, &socius nouem. Quare concludo, quod aequata lance, vt faueamus etiam his, qui fortuna iniquiore ludunt. In primera, qui illam expectat, accipiet duo, alter quinque. In fluxu autem vnum, alter quatuor, &hoc est proximius verae rationiCauendum tamen est, vt non id ex arbitrio agatur, sed semper, aut nunquam; aliter iniquissima conditione ludes; nam chartam exterius poterit collusor agnoscere; itaque si tibi conueniat, aut illi non paciscetur: At si tibi, non illi verò conueniat, nequaquam. At si modo conditionem recipere oportet, fiat ante exactam chartam, quare inferius extrahendae sunt, non autem supra.