Latin
CAPVT XXXIV
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 27
Unproofread scanNot analysed yet
Et nunc decreui aliud &vltimum condere: sed &codicillos confeci. Omnium summa est, vt velim mea bona in filios transire si fieri posset, sed minor natu adeò malè se gessit, vt malim transire in nepotem ex primo filio. Secundum est, vt descendentes mei, sint sub cura, quamdiu fieri potest, ob certas causas mihi notas. Tertium vt sint subiecta bona fideicommisso; &vbi deficeret progenies mea, tunc ad agnatos patrimonium meum quantum fieri potest, inconcussum transeat in perpetuum. Quartum vt libri mei corrigantur, &edantur typis, vt ea mente qua conditi sunt, talem vsum praestent humano generi. Quintum est, vt Domus Bononiae vbi stirps deficeret in Collegium Cardanorum familiae addictum transeat, &haeredes si non sint ex familia tamen nomen subeant. Sextum pro opportunitate variationem suscipit. CAPVT XXXVII. Proprietates quadam naturales, mirificae inter quas somnia. PRimum inditum naturae vt ita dicam anomalae, fuit ipsa natiuitas cum capillis longis, nigris crispis, non sanè miraculosum, tamen planè portentosum: sed maximè cum exanimatus in hunc mundum venerim. Secundum apparuit anno quarto, &durauit circiter tribus annis: Ex mandato patris quiescebam in lecto ad horam vsque diei tertiam, &cum ante illam euigilabar, quicquid supererat ad horam vsque diei consuetam in spectaculo iucundo consumebam, nec vnquam vana expectatione de illo frustratus sum. Videbam ergo imagines diuersas quasi corporum aereorum. (Constare enim videbantur ex annulis minimis, quales sunt loricarum, cùm tamen loricas nunquam eo vsque vidissem) ab imo lecti angulo dextro ascendentes per semicirculum, lentè &in sinistrum occidentes, vt prorsus non apparerent: Arcium, domorum animalium, equorum cum equitibus, herbarum, arborum, instrumentorum Musicorum, Theatrorum, hominum diuersorum habituum vestiumque variarum, tubicines praecipue cum tubis quasi sonantibus, nulla tamen vox aut somis exaudiebatur: praeterea milites, populos, arua, formasque corporum vsque ad hanc diem mihi inuisas: lucos, &syluas, aliaque quorum non memini, quandoque multarum rerum congeriem simul ir ruentium, non tamen vt se confunderent, sed vt properarent. Erant autem perspicua illa, sed non ita vt proinde esset, ac si non adessent, nec densa vt oculo peruia non essent Sed ipsi circuli opaci erant spatia prorsus perpicua. Delectabar autem non parum, &spectabam intentus haec miracula, vnde matertera mea semel me interrogauit an aliquid viderem? Ego quamuis adeò puer, mecum cogitabam, si fatebor indignabitur quicquid causam praebet huius pompae, subtrahetque hoc festum: aderant enim etiam flores varij, &quadrupedia, &volucres cuiuscunque generis, sed omnibus tam bellè fabricatis deerat Tom. I.