Latin
28.1 to 28.4
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 28.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
color, nam erant aërea: itaque ego qui nec iuuenis, nec senex mentiri solitus sum, diu steti antequam dicerem: Tum illa, quid ergo fili tam intentè respicis? Non memini quid responderim ipsi, existimo autem nihil respondisse. Tertium fuit post hoc vt dixi, quòd vix vnquam nisi prope diem incalescerem, à genubus infra. Quartum quòd postmodum totus à somno perfunderer sudore calido, &valde. Quintum quod viderem quam saepissime per somnum gallum, quem timebam ne loqueretur humana voce, inde paulo post ita contingebat: Erant autem verba plerumque comminatoria, nec tamen memini quid vnquam in tot vicibus audierim: Erat autam gallus pennis rubris, &crista atque submentis similiter, credo autem supra centum vices hoc vidisse. Post huiusmodi tempora, iam ineunte pubertate, cùm haec visa cessassent, alia duo apparuerunt, quae perpetuò ferme manserunt, &nunc etiam manent: licet postquam problemata scripsi, &euulgaui amicis, vnum ex his interciderit aliquando; idque est, quod quoties ad Coelum oculos attollo, video Lunam, &verè video à fronte ex aduerso sitam: cuius causam ibi enarraui: alterum, quòd cùm fortuito animaduertissem casu ac fortuna, interueniente me rixis, nullum fieri sanguinem, nec quemquam vulnerari, consulto me immiscui certaminibus, atque seditionibus, sed neque tum cui quam vulnus inflictum est: Post etiam cum veneratoribus iunctus nulla fera vulnerata, vel iaculo, vel à canibus esset, &id obseruaui comitatus aliquoties licet raro admodum, tamen nunquam frustratus sum hoc priuilegio: Adeo vt cum semel (dum comitarer Istonij Principem Vigleuanum) captus esset lepus, &à canum morsibus subtractus inuentus sit illaesus, illis non parum mirantibus. Solum in voluntariis sanguinis detractionibus, &his qui publicè plectuntur, hoc vt ita dicam priuilegio, non sum potitus. Et semel in arca templi magni Medioiani, dum quendam inimici eius in terram proiecissent, &aliquot vulneribus confecissent, ipso interuentum meo vnus eum clamantem percussit, statimque alios discedentes secutus est nec scio an illo vltimo ictu vulnera uerit.