Latin
29.10 to 29.11
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 29.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam lixit de Neapoli verbum. Hoc accidit in perturbatis causis, atque materia, aut diuino consilio. Admonitus etiam M. D. xlvii. in aestate, dum Papiae filius natu minor aegrotaret, tanquam moriturus esset, vt linquerer animo: expergiscor, &statim ancilla accurrit dicens, Surge, existimo enim Aldum periturum: Quid habet? Oculus ei distortus est etacet, surgo, probino puluerem è margaritis, &gemmis in quo spem habebam, euomuit: iterum exhibeo; detinuit, dormiuit, sudauit: intra tres dies conualuit. Talia decent viros opere pios, fide in Deum firmos, consilio prudentes, fine salutari vt prouidi patres familias, vtiles captantes occasiones, seruandi corpora ac animam, quae illi coniuncta est, &maximè congruenti Medicinae modo, quem volentes imitari alij, ridiculi habentur, velut vates inanes: neque enim in artem redigi possunt. Hic autem miser ille est, qui tantum mihi attulit negotij.