Latin
CAPVT XXXIV
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 30
Unproofread scanNot analysed yet
Multa quoque somnia mirabilia vidi, &supra fidem, quae volens praemo Haec igitur mira, &diuersorum generum cogitationes, somnia, &momentanea quatuor quorum tria superius recitaui, conductio Mazente, casus in mare, domus ruina quartum ligulae historia admirabilis, de qua supra egi. Itaque munera Dei à me sunt recognoscenda: nec quisquam, quod mihi accidit huiusmodi, vel casibus, vel occasioni momentaneae, vel somniis pro regula communi statuere velit: Abunde enim, &for san etiam grauiter decipietur; nec multo minus, qui volet in merita mea referre: sunt enim largientis Dei munera, non quicquam cuique debentis, &multo minus mihi. Multo etiam falluntur, qui ad industriam, ad labores, ac studia mea, quae vix millesimam partem implere potuissent: pessime vero qu conficta à me inanis gloriae studio, imagina ti fuerunt, à qua plurimum absum: deinde cur velim virtutem non solum mihi (si ita vultis) insitam, sed quam à Deo partam scio, friuolis his naeniis, ac falsis fabulis foedare.