Latin
34.5 to 34.6
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 34.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
casus Antonij Maroragij infaustus, &ex aduerso cura febris, pestilentiae, podagrae, minime fallax: ob id Mediolanenses Medici dicebant, hoc mihi non excellentia artis, sed bona fortuna euenire, quoniam qui morituri essent in illorum, qui seruandi in manus meas deuenirent. Ne mireris, ô Lector, nec mentiri suspiceris, haec omnia ita se habent, &huiusmodi contigerunt, &maiora, &longè plura: numerum non teneo, sed existimo ad clxxx. accedere, &plus vltra: nec tamen inaniter gloriari uspiceris, aut cupere, vel sperare me praeferri Hippocrati. Primum de mendacio, cur tam impudenter? indagare licet, vno deprehense mendacio omnia corruunt. Deinde cur ob gloriam &lucrum? at si graues morbi mihi plures occurrant, nil existimem infelicius: neque enim confido vsurum me felicitate praeterita. Refert Plinius &Plutarchus Caesarem cùm in acie aperta quinquagies collatis signis victor dimicasset, factum segniorem ad praelia, ne gloriam partam vitiaret atque pollueret. Quanto facilius id mihi accidere posset?