Latin
CAPVT XL
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 35
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde quomodo sperare quicquam magnum ex quotidiana opera possim à Principe solum id liceat, si modo supersit aliquid spei. Verum quod ad gloriam attinet, non sosùm multo minus, imo prorsus nihil: nam non gloriosus est Hippocrates quod multos sanauerit, suo enim testimonio xxv. ex xlii. obierunt, xvii. sanati solum, sed quod rationem seruauerit. At ego bifariam in hoc inferior sum: Primùm quod felicitas illa operum à diuino auxilio videbatur proficisci, non ab eruditione; &tot mihi in hoc genere fausta successerunt, vt spem operi aequari posse non confidam: raroque vere gloriari licuerit, quicquam ex consilio &cogitatione, (quamquam in hoc praestiterim quantum potuerim) accidisse. Morbi etiam Hippocratis fuere violentissimi, regio saxosa in Thessalia &propeventi asperi, vina cruda, legumina, aquae prauae, modus vitae inconditus, non medicamenta, non electio, exercitationes mortiferae; si ego tunc ibi fuissem, non potuissem certe talia miracula edere, aut si ille composito seculo, molli regione, commodis omnibus abundante, medicinam exercuisset, nullum tale naufragium passus esset. Quae ergo iactantia mihi in hoc, sed fuerit modo (postquam Dominus vt nunc sentio, mihi vera ob id vt puto narranti fauet) quid inquit ille, an non abunde, ne dicam solum satisfecit huic inani voluptati, quandoquidem florem fructu priuauit, in magna paupertate viuentem, cum tot aemulis, tot expositum iniuriis, tot afflictum calamitatibus: ergo iam scio obtinuisse hanc quamcunque gloriam, non solum absque mendacij suspicione, sed etiam sine inuidia tus