Latin
CAPVT XLI
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 35-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLI. Ostenta naturalia visa, rara tamen de Vita propria, &filij vltione. Nter naturalia ostenta, primum illud quod A &rarissimum est, natum me esse hoc seculo, in quo totus orbis innotuit, cum antiquis paulo plus Triente cognitum fuisset: Hinc lustramus Americam (nunc partem propriam appello) Brasiliam, maximam incognitae antea portionem, terram ignitam, Patagones, Peru, Charcas, Parana, Acutia, Caribanam, Picoram, Hispaniam nouam, Quitum, Quiniram partem Occidentaliorem, Galliam nouam, &ea magis meridiem versus Floridam, Corterealem, Estotitilant, Marata: Praeter has ad Orientem sub Antarctico Antiscio squasi Scythas, &alios nondum notos Boreales, Laponiam, Binarchiam, Amazones, &quae est è regione insulae Daemoniorum (si hae fabulosae non sint) hinc certe vt aequa fiat distributio, magnas sequuturas calamitates verisimile est: creuit opinio, minuentur &contemnentur bonae artes, &certa pro incertis commutabuntur.