Latin
437.5 to 437.8
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 437.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ne vmquam verbum illud proferas Seruassem, si in manibus meis fuisset: praeterquam enim quod inuidiosum est est etiam vanae iactantiae indicium. Multa possem hic adiicere, praesertim rationes eorum quae dicta sunt: sed summa grauitate medicus plura asquitur, quam tot praeceptis, quae partim obliuioni (&maxime sub occasione tam praecipiti) traduntur; aut mutuo se impediunt, vt iudicium de his ferre haud liceat; &omnino, si grauitas desit illa etiam non sint suffectura. Consistit autem grauitas non solum in verbis, &ornatu, &gestu, &incessu, sed etiam in contemptu rei: quae autem adscripsi, &de praeceptis, &de praeceptorum rationibus, pro exemplis indagandi ea quibus opus est, adiecta sunt: nam (vt alias docui) plus est in nudo [fine, vel modo per collationem, &di Tom. I. uisionem, &resolutionem (à fine siquidem infinitum, aut infinito simile) quam in innumerabilibus praeceptis, aut praeceptorum caussis assignandis. In profitendo autem parte has septem, aut ad summum octo, imitaberis: continuationem verborum, declarationem, sententiam, demonstrationem, amplificationem, limitationem, &dubiorum dissolutionem. Epilogum sunt qui addant: ego non vtor Forte autem à lectione garrulus te aliquis discipulus exagitabit, turbas ciens, vt scire videatur. Studium enim discipulorum hac aetate magis est contentiosae doctrinae, quam solidae; tum quia facilius eam adipiscuntur; ipsi autem molles admodum: ideo contentiosis operam dant, quoniam ad certamina conducunt, quorum ipsi sunt cupidi: procedunt enim captiosis quibusdam ac futilibus distinctionibus: &ob id etiam maxime amant doctores qui illis prompte satisfaciunt, quasi eruditiores, &magis obsequiosos; quum tamen huiusmodi viri ad opera ipsa sint inepti: nam opera Artis, Naturae operibus quam simillima esse debent: at hoc praestare est difficillimum, vt in pictura plastica &scultura: ideoque indigent studio longo, &cogitatione, &iudicio: quae omnia è regione pugnant cum horum doctorum ingeniis. Huiusmodi itaque gartulo ita respondebis. Non intelligo contra quae inueharis, contra quos dixeris, quem oppugnare velis Pudebit enim forsan; aut pige bit in posterum. Tum vero, si male recitet, respondisse sufficiat: Non hoc dixisse me, memini: modeste lautem) illius redargues imperitiam: Si recte recitet, te multo labore seuabis; facilius occurres, &quampaucis importune garrientem proprio suo inuento fatigabis. Generaliter autem sic habe: In quacunque vrbe fueris, vbi nondum familiaritatem contraxeris, quinimo sis medicis odiosus, quum de aliquo aegro, ad quem vocatus sis, bene speras, dicito illis, An fiditis in me perfecte?