Latin
437.9 to 437.11
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 437.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Si affirment, dicas, Quid opus est illis? nam hi sine me egerant; par est vt ego sine illis: certum est, si adsint, curaturos vt non sanetur, nec non magis se ipsos, quam me, diligunt: si concedant, ac vt sanetur, in praejudicium eorum est. Dubio procul res ita se habet. Sed hoc) non agendum, nisi in his, qui vel ob pauperiem excusare possunt se de multitudine medicorum, vel quia ob virtutem cum potentia coniunctam, ab insidiis omnino tuti sint. In aliis oportet, vt qui omnia potest ic agat: vt ex praescripto tuo singula faciat: in reliquis, si petant, in quibusdam impedimentum; in aliis aegri voluntatem; in aliis, obliuionem; in quibusdam casum excusent, donec sanetur: multorum &ipsimet obliuiscentur. Si quis astantium neget peracta esse quae mandata sunt, ablegetur, inuenta occasione; aut, si potest, emittatur. Praecipiatur ante, vt nemo respondeat, nisi ille, aut quem delegauerit ipse. Ob id astans si quis est emittatur. Ob id Bononiae hoc munus difficillimum exequi est. Excusabit autem mortem aegri, ex praedictione superuenientis medici: quod etiam faciet ad suam securitatem. Sed si illi te aduocauerint, omnino non procurantibus medicis, si recte, recte; si, vt te euertant (quum neque solis possis curare neque cum illis seruare) inofficiosum tentare vt exdicos. Meminitque Hippocrates Crateuae. pellas; sapienter cum illis ages: si exequanSed quod laudi fuit ab initio, elegisse peritur, sanabis; si non exequantur, facta protetos linguae Graecae, velut Leonicenum, quum statione discedes, sanandum, si illi non defuemedica disciplina adhuc latitaret apud Graerint, admonens. Si dicant, Cur ergo discedis?