Latin
49.5 to 49.8
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 49.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
In vniuersum in cunctis bonum est posse impetrare tempus Tom. I In tuis rebus oppone vitium vitio, velut socordiae litium curam, &exactionis, pertinaciae iracundiam, superbiae iniuriam, famem, &qui pugnis loco verborum agant, impatientem fac nuncium ad potentes Cum lauare vis, prius para linteum ad detergendum Anum pro ancilla sumpturus interroga an sciant suere, lauare, panem facere, &iube ambulare, ac ignem accendere. Quereris etiam vinum tibi deesse, &si habet coniunctos, quasi opus habeas illis, aut amicos, &quomodo Dominum priorem reliquerit? quot coniuges, &filios habuerit: deinde abstine, aut saltem oppone opportuna praesidia. Celeritas in effutiendo pessima, in agendo quandoque necessaria, in deliberando medioeris esse debet. Quae sunt alieni iuris ne exige, maximè à Dominis: quae sunt tui, ne postula in conditionibus, sed vtere arbitrio tuo, modestè tamen. Cum hominibus quae sentis non dicas, sed multo magis quam mutuum cui des, videto. Quod in aeternis est Deus, fingit ipsius vmbram tempus: sed cum hoc etiam est impurum ob vicissitudinem In rebus periculosis, aut calumniae obnoxiis propter rem seu propter te, si non certus sis, vt possis absoluere sermonem, melius est praeterire, in quo genere multi peccant, dum nimis ambitiosi sunt huius nominis quod multa sciant, vel quòd omnia attigerint. Caue ne deponas rem tuam in manibus gratiosi, vtetur enim, si relinquas? si redimas? periculum affert ne cum illo in inuidiam te trahat, certè suspensum tenebit. Fac vt liber expleat vsus, &vsus reddat illum rotundum, hic &non alius perfectus est Dicenti misereor tui, respondi non iure. Malum est boni defectus, bonum est per se virtus, quae est in potestate nostra, aut quod est necessarium. Opes filios amicos si non habuisti, &alia habes, felix es: si desunt &alia breui durabis.