Latin
CAPVT L
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 49.9
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem plures artes sint, vna est ars artium, per generalia dicere, quo plura paucis, obscura clarè, certum per incerto dicere liceat: sed tribus indiges, vt ea generalia omnia conueniant illi vni, vt complicent aptè; includant atque excludant, &vt propria sint tractationi, quod solum praetermisit Aristoteles, propter penuriam scientiae temporibus illis. Memineris etiam licere aliquid dare lepori vt in historiis Iniustè queruntur plurimi de virtute, dicentes illam famulari fortunae alij existimant eam felicitatis esse dominam; verba vero digna superbo.