Latin
559
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 559
Unproofread scanNot analysed yet
Est etiam illud cauendum, ne ad idem, sermone reuertaris; sed vt in caeteris, varietas delectat, sic assiduitas ac repetitio, fastidium non leue audientibus affert. Est &in hoc genere apud nos, vxorum consuetudo; quas cum multi instituere docuerint, nihil tamen egregium sunt consecuti Maxima est haec difficultas inter mortales; Sine coniugiis viuere vix possumus, at proferre genus nostrum difficillimum. Ducenda ergo est vxor, quae si perpetuo vinculo alligatam se sciat, furit in incommodis &audet in sceleribus. si pateat diuortium, filij negliguntur, superinductâ nouercâ: Tantam in hoc genere difficultatem Plato videns, quasi ludens, consuluit, vt communes essent vxores: atqui vir ille, vbi maximè irridetur, summam ostendit sapientiam: quasi dixisset, vtcunque egeris, tam multa sequuntur inconuenientia, vt errasse legissator iudicetur: Etgo ille rectè reipublicae consulet, qui etiam coniugum securitati &tranquillitati, optimas leges statuet. Verùm, (cum nunc nobis ea facultas non sit) vt legem de hoc vniuersis statuamus, potiora praecepta deligemus: In primisque vxor sumenda, quae honestos parentes habeat: non amoris nec formae, aut consuetudinis, vel opum causa petenda est: solet autem dici, malos parentes, bonos non progignere filios, quod &Euripides pulchrè expressit dicens, δεν, οδʼ, παλαιὸς εἶνος ὡς πλῶς ἔχι. Οὐκ οὖ γένοιτο χρησὸς ἐκ κακοῦ πατρός. Id est Heu heu quàm pulchrè habet vetus fabula, Non enim natus fuerit bonus ex malo patre Atque alibi, Ἐκρέρουσι γὰρ Μητρῶ ἐνείδη. τοῦτο καὶ σκοποιτε εω Μνήστηρες, ἐσλῆς θυγατέρʼ ἐκ μητρὸς λαβεῖν. Id est, Efferunt enim materna probra. hoc etiam