Latin
559
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 559-2
Unproofread scanNot analysed yet
considerate mihi proci, vt filiam accipiamus ex bona matre. Honesti sunt parentes, Qui pudorem in foemineo sexu, &iustitiam in masculino colunt: At verò iam sumptam, moribus his decet in stituere, vt quemadmodum anima corpori summâ beneuolentia iuncta est, illudque eius voluntati paret: illa, in omnibus eius commodis consulit; nil ibi durum, nil violentum, coa ctûmve; omnia composita, iucunda, grataque sint. Solet autem Venus testudini insidiens pingi; quòd testudo, nec vagetur, nec vocem emittat: sic mulier, continens se domi, ac minimè loquax esse debet: vt autem illa, haec fa ciat, exemplum &tu, taciturnitatis exhibe, &ea illi praestes, propter quae vagari minimè cupiat, ideoque omnia honestè, omnia moderatè, omnia cum virtute geras. Qui enim, vel vitiis abundabit, continentemque volet esse vxorem; aut ipse profusus &luxui indulgens parcam illa &moderatam: ei non erit absimilis, qui se hostibus dedat, iubeatque vxorem, cum illis, ad mortem, pro libertate pugnare. Illud verò ad concordiam plurimùm conducit, vt vterque mutuò, affinibus alterius vtatur: nam hoc est, magnae concordiae fundamentum: Imitabitur autem &in hoc, naturae quendam affectum, quo pater, filiabus; mater autem, filiis, commutatâ sexus vicissitudine magis blandiuntur. Prohibeat malarum mulierum congressus, ne illud postmodum dicat, κακῶν γυναικῶν εἰσοδοὶ μ ἀπέχωσαν. Id est, Malarum mulierum introitus me sepelisrunt. Intelligat autem sic virtutem tuam, vt non solùm amet, sed &colat ac veneretur. Quod si his, non etiam profeceris, quid aliud tibi dicam, quàm illud rursus eiusdem poëtae? Χρὴ δεν δόμοισιν ανδρα τὴν σόρον τρέροιν Τύναι καὶ χρηστὴν κἀγαθὴν, ἢ μὴ τρέφειν. Id est, Oportet in aedibus virum sapientem alere vxorem probam &bonam, aut non alere. namque causam aliàs tam bene depinxit, vt nihil melius, cum dixit: Τάμοι δʼ ὅσοις μὲν δ᾽ καθεσασι βροτῶν. Μακάριος αἰὼν, οἷς δὲ μὴ πίπτουσιν δ, Τὰ τʼ ἔνδον εἰσὶ τάτε θύραζε δυστυχεις. Quasi dicat, nuptiae si bene constitutae sint, beatam efficiunt vitam: Si malè, &domi &foris reddunt infoelices. quare postmodum Chorus subiungit, cui se periculo exponat homo dicens, Αἰσὶ γυναικες ἐμποδῶν ταῖς συμροραῖς Ἐρυσαν ἀνδρων πρὸς τὸ δυστυχέστερον. Id est