Latin
581.1 to 581.5
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 581.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
tia damnosa est: ignorantia verò non omnis: Nam cum vnicuique sapientiae generi, stultitiae genus suum opponatur, manifestum est tamen, vtili sapientia stultitiam esse inutilem, at verò &in daemoniaco genere deterius est stultum esse, quàm sapientem. Quamobrem nec omnis sapientia vtilis, nec in vtilis omnis ignorantia. Stultitia tamen omnis damnosa est; vtilissima verò sapientia est, quae maximè necessaria, ac gloriosa docet. Post Diuinam igitur, Naturalis: post quam, Humana, quae Regnum aut Rempublicam gubernare docet, constituenda est. Sed si ad externa bona, mentem solam adhibueris, quis dubitat, hoc Humanae Sapientiae genus, esse praestantius? Sed cum tranquillitas, in quadam priuatione solùm consistat, pauci veriorem foelicitatem amplexantur: Verùm vt video plurimi alia aliis suadent, quae ipsi nec sponte recipiant. An credis Platonem aut Aristotelem eadem docuisse quae senserunt? aut iisdem mori bus vixisse, quibus libri sui referti sunt? Multi etiam, meliores in consulendo, quàm in agendo sunt, atque hi ingenio praestant, sed voluptate vel timore vincuntur: alij, melius longè viuunt, quàm alios docere sciant, quod in his moderatio sit affectuum, at ingenium nequaquam excellens. Consuetudine igitur, qua magna humanarum rerum pars constat, se tuentur. Non ergo iidem Sapientes, qui &Sapien tiae Doctores semper. Omnibus verò, cùm sapientia conueniat, ac quaedam eius etiam partes, non tamen omnia genera ex toto, omnibus, sed alia aliis pro vitae instituto: atque Beatus ille qui eam partem Sapientiae adeptus est, quae cum instituto vitae, &temporum moribus conuenit; quibus haec tria simul consentiunt, beatissima in suo genere vita contingit: at contrà, infoelicissima omnium, nisi stultorum: Est autem quasi stultitiae pars, à seipso dissentire moribus ac consilio. Quare, si quis quaerat, an plus Fortuna in rebus humanis dominetur an Sapientia; non dubiam habebimus respondendi rationem: nam ad omnia comparata, plus fortuna dominatur, in vno tantum sapientia praeualet: ostensum enim est, quicquid extra Sapientiae limites vnicuique accidit, pro Fortuna computaris hominem autem nullum ex toto Sapientem in vno genere esse posse, in pluribus autem, multò minus: plura ergo, Fortuna quàm Sapientia sibi vindicat.