Latin
581.6 to 581.8
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 581.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si ad vnum genus tantùm referantur euentus: vt gratia exem pli, mihi in medicina plus Sapientiae est quod subiacet, quàm Fortunae: ergo Sapientia ob ipsam electionem tantùm, fortunâ vtilior. Ne que verò, qua muis aliàs dubitauerimus, difficile est videre, neminem posse ad sapientiae verticem ascendere. Nam quanquam quae humani generis est, ad hominem pertineat, ipsa tamen, prorsus etiam est infinita, quando ille verticem obtinuisse dicitur, qui à nullo alio superatur. Moderatio igitur cum Grauitate iuncta, ac Consilium, hominem ad hunc verticem perducunt. In moderatione igitur, &operis &affectus, non solùm quaedam mediocritas requiritur, sed etiam otium; atque in ipsa operatione, interposita quandoque quies, Tom. I. LID. V. ornamentum actioni ipsi &facilitatem praestat, redolentque opera suauitatem actionis, adeò remanent vestigia quaeque causarum in rebus ipsis. Est autem nobis mediocritas haec, necessaria, ob corporis ac animae vinculum: nam etsi anima sit supremarum substantiarum vltima, &corpus mortalium suprema, ambo tamen in vniuerso rerum genere in medio constare dicuntur. Atque eâ causâ, quòd tam affines sint, hae partes, maximo amore se inuicem diligunt, nec vlli animanti, tam grauis ob hoc est mors, quàm homini: Eo etiam sit, vt homo praeterita simul nollet praeteriisse, &tamen futura concupiscat; animus enim vt immortalis, quanquam processu temporis ad mortem propius accedat homo, futurae tamen libertatis desiderio flagrat: ac corpus quicquid praeteriit temporis, sibi ademptum esse putati Diuersis igitur feruntur affectibus, ille quidem gloriam, eruditionem, virtutem, supernaque ac Deum amat: cum corpus voluptatem, socordiam, terrestriaque, ac sensibus subiecta diligat: tum verò, somnum, quod quasi arctius sit vinculum; animus, vigiliam optat, ea enim libertati illius proximior videtur, tria sunt ambobus tamen grata, Sanitas, Harmonia, &Pulchritudo: Verùm sanitas vtrique aequaliter iucunda est, reiqua, animam potius quàm corpus delectant, ob id nec belluis ipsis multum placent, quod virtute, ratione vtente, careant: quantò ergo magis belluas omnis sapientiae expertes esse necesse est, vt quamuis bene valere iucundum illis sit, non tamen id eos delectat, quòd sentiant se bene valere: Est verò in nobis etiam imaginandi virtus singularis, ac belluis non eadem, quippe quae termino nullo claudatur.