Latin
6.1 to 6.4
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 6.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
vnciis ad centum in singulos dies, viuo, nec contabesco (inditio annuli iidem) nec sitio: &multi eodem anno hoc malo correpti adiutore nullo, longè plus perdurarunt, quàm qui Medicorum opem quaesiere. Decimum vigilia anniuersaria penè octo dierum; vere, aestate, autumno atque hyeme: vt penè totus mensis si quando minus, absumatur in anno, &duo quandoque. Hanc cibi abstinentia in qualitate &duritie, non in quantitate curare soleo, nec vllo anno in termisit Morbi autem qui casu superuenerunt, Pestis secundo mense à quo natus sum, inde xviii. anno seu peracto seu currente, non satis memini: nisi quod Augusto mense accidit, &quod tribus diebus fere sine cibo permansi; suburbia &hortos circundans, vesperi redibam domum, apud amicum paternum Augustinum Lanizarium, edisse, mentiens: quantum verò toto eo triduo aquarum hauserim non dico: vltima cùm non possem dormire, cor maximè palpitabat, febris magna, videbar in lecto esse Asclepiadis, in quo perpetuò ascenderem impulsus, atque descenderem: tum existimaui me ea nocte interiturum: interim omno deprehensus, antraceque abrupto, qui superiori dextri lateris spuriae costae incumbebat: materiaque ab initio pauca &nigra eiecta, forte ob impositum medicamentum patrium, quod etiam singulis diebus quater deuorabam, sudor fluxit tantus, vt lecto superato, per tabulas in terram defluxerit. Vigesimoseptimo anno correptus sum tertiana simplici: in quarta &septima deliquio animi, eaque die liberatus sum. Anno xliv. Papiae primum podagra Iv. febre amphimerina, quae durauit xi. diebus, crisi per vrinam CXX. vnciarum liberatus sum, xiii. die Octobris anni M. D. IV. Anno M. D. lix. quo Papiam reuersus sum coli dolore per biduum. At symptomata fuere varia, primùm à septimo anno ad xii. penè vsque surgebam noctu, clamabam, sed nil explicitè: &nisi mater &matertera inter quas dormiebam me apprehendissent, saepius praecipitatus essem: tamen cor saliebat, ex compressa manu breui subsidebat, id enim flatus proprium est. Eodem tempore, sed durauit ad annos xviii. si obuiam iuissem vento praesertim frigido inspirare non poteram; verùm retento spiritu vbi animaduertissem cessabat.