Latin
6.5 to 6.6
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 6.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Eodem tempore, ab hora qua me contuleram in lectum vsque ad sextam exactam, à genibus infra nunquam incalescebam: Vnde mater praecipuè inter alias, negabat me superfuturum diu. Praeterea singulis noctibus, vbi incalueram, sudabam totus sudore copioso &calidissimo, vt qui audiebant non crederent. xxvii. anno in duplicem tertianam incidi, quae soluta est septima die. Post in amphimerinam anno liv. quae durauit xl. diebus. Anno lvi. mense Nouembri, ex modici aceti scillitici potu, correptus sum dysuria, valde acri, ieiunaui primum xxxiv. horis, post aliis XX. &sumpsi abietis lachrymam, &euasi: Fuit mihi mos (de quo plures admirabantur) vt causas doloris si non haberem, quaererem, vt dixi de podagra: Vnde plerumque causis morbificis obuiam ibam (vt solum deuitarem quantum possem Vigilias) quòd arbitrare voluptatem consistere in dolore praecedenti sedato: Si ergo voluntarius sit dolor, facile sedari poterit: Et quoniam experior me nunquam posse prorsus carere dolore, &si modo contingat, subit in animum impetus quidam adeò molestus, vt nihil possit esse grauius, vt multo minus malus sit dolor, aut doloris causa, in qua nulla prorsus inest turpitudo, periculumve.