Latin
647.5 to 647.8
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 647.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et Phalaris Argentinorum Quis iure existimet quorum corpora aduersus tot incommoda non conquiescunt animos quieturos? Soc. Sed tamen quiescunt nec Archelaus bellum gerit, nec Pisistratus, nec Pe riander nunc adepta tyrannide. Gor. Ita sit, nescio enim. Sed si modo quieuerunt, non hoc sibi contigit vel quod metam res ipsa haberet, aut emimus effugere cupiditates pręter quam honesti, &aequi posset. Sed vel timore, vel quod aliis voluntatibus distraherentur magis, aut segnitia quod iam delassati essent acquirendis quae prius acquisieruntur. Soc Tamen quieuerunt. Gor. Sed non quieuit ani mus quin plura optarent atque desiderarent Soc. Fateor. Gor. Si hoc ergo ita se habet: vbi homo laxauerit iusti aequique, aut veri bon habenas, incipitque optare opes, mulieres, vltionem, voluptatum vsum, iam statim se com mittit vasto calamitatum pelago. Nam aut obtinet, aut non obtinet. si quidem non obtinet, perpetuo Tantalea fame sitique premitur, qua nihil miserius, etiam inter inferos, &pro impiorum supplicio excogitare, maiores nostri potuerunt. Sin autem expleuerint longè ma ius, &triplex incommodum, &calamitas ma xima imminet. Primum quidem explendo, vt in libidine, &crapula, vt simul cum voluptate interea, aut in morbos incidas grauissimos, &insanabiles. Secundo ne dum vlcisceris in iurias, acrius ab aliis opprimaris. quod quot euenerit tyrannis exemplum tu ipse nosti. Et si non id accidat nemo tamen hoc metu liberare potest. Idem periculum in crapula, ab insidiis, &veneno; idem in stupro, ab iniuria; idem in crudelitate, à populo, à custodibus ipsis, à domesticis tuis, à coniunctis, &amicis eorum in quos saeuis. Iam demum omnibus in his prospera fortuna vtaris cum pro flagitij fine maior voluntas te vrat, si rapuisti, vt maiora rapias, si vltus es, vt de pluribus etiam sumas vltionem, si saeuieris, vt magis in alios saeuias si virgines secunda fortuna constuprasti ciuium, modo vt alias, tum quae tuo non sint subditae imperio, possideas, nuptas, pueros.