Latin
647.9 to 647.13
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 647.9-13
Unproofread scanNot analysed yet
Si iniuria te delectet, quin alios plures maior ludibrio habeas. In tanta cupiditate improbarum rerum quomodo foelix esse potes, cum quanto magis impleris eo magis cupias at que indigeas, in tam fragili conditione peri culum, &iactura maxima semper abesse poterunt? Adde breuitatem humanae vitae, an nos meliores praeteritos, auctum desiderium, vires imminutas, tot casus inexpectatos, eam insta bilem fortunae conditionem, tot aliorum principium insidias, versari inter tot tuorum odia, quomodo fieri potest, vt qui iam opinione sua miserrimus fuit facto etiam &euentu talis non fiat? Dicis de Archelao quem felicem fuisse putant, tu negabas, sed rationem minimè efficacem docebas, huius suae infelicitatis quot credis misseriis animi illum circumuentum? sciebat eripi sibi quod aliis inie eripuerat, regnum à quocunque posse, nequenid non cupere iam, &sipauci possent. 144 non sibi cuiquam fidendum, nullum sibi) amicum, vicinos reges odio habebat, &tim bat insidias, vim, bella perpetuo sibi infera meditabatur. Soc. Quid omnia in praeteritum refers, de praesentibus loquaris, nam &adhuc viuit. Gor. Sit ita, ego nesciebam. Sed si modo. &nuper viuebat, cum absens sit, mortuus esse interim potest. Talibus viris mors momentanea instare consueuit. Sed vt vis, discamus fru tyrannide verum cum maxima infelicitate Soc. Persuaderes sanè: Sed cum videam reges Persarum qui fratres, &proximos occidunt felices esse, ea felicitate de qua nunc sermo habetur, nam de vera sumus concordes, non habeo quod dicam. Gor. Falleris in hoc valde ô Soc. Neque enim rem hanc intelligis. Qui proximos occidunt, quos tu scelestos appellas, modo securitatis gratia id agant, non sunt iniuisti: nam regnum diuidi non vult, nec etiam insidiis subiacere, aut seditionibus exponi Qui ergo regnum ab his occasionibus expurgat, non est malus neque iniustus, iuxta ea quae docuimus. Neque si quis tuto licet aduersus leges tantum apparet opum vt vitae satisfaciat, tum propriae tum filiorum, impius dici debet.