Latin
652.18 to 652.22
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 652.18-22
Unproofread scanNot analysed yet
Fateor quod vt duae sunt Medicinae, bona &mala; duae Theologiae, vna quae est religio, altera quam est superstitio: Dua Iuris prudentiae, vna quae ex aequo &iuste omnibus modeste suum reddit, ciues iu pace retinet, animos illorum conciliat, turbulentos eiicit, sontes punit, praestantes alacres reddit; altera quae discordias serit, litibus fomenta subministrat, turbat omnia atque peruertit. Ita de Rhetorica dicendum est. Orator ergo bonus is solus erit qui vrbi vtilia, iudici iusta suadet: non qui decreta violentiu extorquet. Sicut nec optimus medicus qui ef ficacius commiscuerit venenum. aut Theologus qui celebri nomine comparato falsa de diis diuulgat. Itaque non hanc esse artem solum, sed praeclarissimam etiam existimo, quae hominem ita instruat vt vnus inter tam multos de rebus maximis, omnibus aliis silentibus, dignus haTom. I. beatur qui sit audiendus. Quod donum vix re ges ipsi sibi impetrare potuerunt, nisi mentito Dei nomine. quemadmodum non multo antea ferunt in Italia quendam Numam Pompilium; &apud Cretenses Minos, aliique si non reges, paulò minores authoritate, velut antea Lycurgus apud Lacedaemonios &apud nos Pisistratus. Quis ergo hanc non esse artem fateatur, quae &praeclarissima sit artium? nam de maximis rebus deliberat, &quod vix reges successione, tyranni armis possident, vir vnus è plebe etiam hac ipsa summum in omnes ciues potestatem sibi vendicat: atque hic ducibus ipsis praescribit ante bellum, imperat in bello, poenas exigit aut praemia largitur pro administratione. In qua tot sunt necessaria vt orator sit perfectus, vt vix vnus aut alter in multis seculis eo nomine plane dignus censeri possit. Sed qualiscunque sit ars modo pręclara, in qua licet &per quam malè vti atque agere, nonne iccirco bona censeri debet quod possimus ea vti opportunè? Accipio vtilitatem qua nulla est perniciosior disciplina si quis malè ea vtatur (nimis notum est quod dico, an ipsa non est optima, &pręclarissima, quod hostes à patria propellere, amicos tueri, iniustos homines vlcisci, tyrannos exscindere &euertere possumus? Cur ergo vitio vertemus id solum Rhetoricae arti, quod omnibus praeclaris commune est? Et in aliis multo frequentius ac diformius accidit? At facile est periclitari Rhetorem imperitum rerum imperitioribus suadentem, fateor, nec probo modum, vt neque artem ipsam vitupero.