Latin
652.23 to 652.25
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 652.23-25
Unproofread scanNot analysed yet
Et Periclem &Antiphontem &Cleophontem totque alior perdidisse Athenienses non nego: sed neque tu dicis quoties ab oratoribus sint seruati Quis in maximis discriminibus impellit ad aperta pericula milites, nisi orator? Quis cogi ciues, in vnum, redigit in corcordiam, nisi orator. Quis in propria damna vt publico opitu lentur accendit, nisi orator? Quis constantem amorem virtutis, fidei, gratiae, misericordiae in oppressos, gloriae in periculis, nisi orator: Vnde tot seculis iactata licet nostra Respublic. non solum stat sed &floret, nisi oratorum industria, laboribus, arte, atque diligentia? Multis, vt vera fatear, aliis vrbibus sumus inferiores; hominum robore Laconibus, fortitudine Thebanis, constantia Messeniis, arte militari Thessalis: &tamen maior est potentia vrbis huius quam caeterarum omnium, quòd apud illas nulli sint oratores, aut parum periti. An putas confilia deesse Laconibus in tam pressa orationis breuitate: succumbunt tamen nobis, nec nisi nostra stulticia vnquam superiores euasere. An putas Lacones quod falso creditum est, pugnare acriùs Atheniensibus? deciperis, naualis miles fortior est pedestri: nostri oratione incitantur, Lacones sunt magis disciplina exercitati, vt qui à pueritia nulli alij muneri vacent quam militiae: Et tamen vbi ad pugnam ventum est, in qua propriae agilitati, industriae, fortitudini sidendum est non densatae aciei, longè acrius pugnat Atheniensis victorque euadit, oratione ducis persuasus: quam Laco qui soli exercitationi confidit Vbi Lacedaemonia phalanx paululum retraxerit pedem, vbi retrocesserit, vbi vinci coeperit: nulla amplius est spes vt se colligat &ex victa victrix euadat.