Latin
667.5 to 667.8
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 667.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si in tam breui tempore pue ris similes maiori ex parte fiant, quid speras futurum si in aliquot secula senectus exten deretur? Profectò homines muscis &vermibus fierent simillimi: amissa enim memoria, etiam proprij nominis, inde omnis sermonis obliuiscerentur. TET. Sed dic quaeso, quid de hoc sentias? RAM. Falluntur. TET. Qui i RAM. Qui ob id existimant animos esse mortales: sed non est tempus nunc de hoc disputandi. TETIM. Audirem perlibenter. RAM. Dicam, si vis: sed omittam coeptum iam sermonem de humanis consiliis, si libet TET. Nihil minus: sed expedi primum sermo. nem. RAM. Hac igitur cogitatione, cui è Philosophis &Medicis praecipui Hippocrates &Galenus, &quod magis mirum est, Theologi primarij, nec Christum nec Augustinum nec veritatem secuti, dum Philosophos perbelle agunt, subscripsere. Vnus enim inquit: Nisi Christus immortalitatem animi declarasset, quod ad naturalem rationem attinet, mortalem illum existimarem. Alter verò ait: Aristoteles licet verbis animum dixerit esse immor talem, ea tamen iecit fundamenta, per quae il lius monsolitas appareat. Subiicitque illa, Tetim. &referre pudet: securi viuunt, nec piè, nec simpliciter, nec ob gloriam honestè vitam ducentes. Itaque omnia iam pessum eunt. TET Sed quid alij? RAM. Omnes eodem morbo laporant: quaecunque enim principes sequuntur, eadem &populi, seu ob autoritatem; seu vt illis blandiantur, seu quod sperent fortunam cum maioribus aequare, faciunt. TET. At pos sunt hi vel illi sic esse felices? RAM. Certè non sed sufficit illis, vt reliqui ipsis sint infeliciores. TET. ô stultam opinionem: verùm quo modo viuunt priuati? RAM. Et ipsi omnia ad speciem collocant: caeterùm omnia aguntur Graeca fide. TETIM. In quo ergo deterior fuit Tito Domitianus? RAM. Qui probi sunt; &religiosi, cum arbitrio aliorum, nec sibi imperantium, sed obedientium, nec idem sentientium peccent, rariùs peccant, quam qui suopte ingenio. Ita Domitianus eò peruenit sae uitiae, dum humana contemnit, diuina nor timet, vt Nerones tres superauerit. TET.