Latin
667.9 to 667.12
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 667.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quaenam voluptates sunt principum? RAM. Odium, amorem, &voluptatem explere: vlciscuntur quos oderunt, ditant quos amant, &voluptatibus fruuntur. TET. Quae voluptates? RAM. Communia, lusus &alea, tum venatio &aucupium. TET. Sed &ferae ludunt, etsi non alea, &venantur: at gregales conuinantur: lupi soli, quod sciam, ex his qui carnes edunt, gregatim incedunt, vrsorum vel leonum metu: itaque parum vita haec, quòd ad voluptates attinet, a lupina differt. RAM. Vera dicis. Sed possunt prodesse, atque obesse. Parum in hoc est, cùm iniustè id fit: nam nemo tam securus esse potest horum mendacium adhortationibus, qui non à morte sibi aliquid metuat. Praeterea offensiones illae graues haud tutae sunt: &dum vltione iniuriam tueri volunt, immensum numerum inimicorum pariunt. Itaque parum prodest plurimum posse, si non tantundem sapias. TET. verum. Cur ergo poenas non statim dant, adeò immites &inconsulti? Domitianus enim plus regnauit quàm pater &frater simul. RAM. Sors &vecordia hominum plurimùm potest: nam &priuati &nobiles, dum inter se inimicitias excercent, occasionem miluo praedandi vtrosque praebent. Itaque &hoc tyrannicum est vaframentum, discordias inter subditos serere, vt tutius grassentur. Habent &ministros, qui praetextu Institiae aut pietatis, votis pera niciosis non solum principum (hoc enim forsan esset tolerabile) sed potentiorum &perni ciosissimorum adulatorum satisfaciant. Quot enim Tiberius, aut Nero, aut Domitianus (sed hic violentior) sine Senatus illius corruptismi autoritate damnauerunt? penè nullos. Itaque duo optima &diuina bona concessa mortalibus lenas tyrannidis effecêre. Deinde credere possunt, non esse Deos, nec vlcisci hanc tantam illorum propriam iniuriam: &animos cum corporibus interire. Hoc enim, dum sapiens nimis ac catus videri vult, philosophorum maximus docuit. Deinde proclamat vbique desertam omnibus bonis, ac ab eo spoliatam virtutem. Quanto satius fuisset vel de naturalibus rebus aliter statuere, vel vnum quemque suo arbitrio ac viribus relinquere? ne tertia improbis principibus &tyrannidi lena Philosophia accederet. TET. Sed quis erge ergo bonus erit princeps? RAM.