Latin
CAPVT X
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 8-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT X. De Vitae instituto. VVxta hoc igitur, vitae genus mihi institui A non quale volui, sed quale licuit: neque quod debui elegi, sed quale opinabar fore melius: nec vnum &constans cum omnia sint periculosa, dura, &imperfecta: sed quale opportunum vnoquoque tempore visum est: vnde factum est vt aliena metientibus varius habitus sim, imò vt dixi inconstans; vbi enim nulla est certa vitae ratio, necesse est illos, multas tentare, &per varios anfractus procedere. Finis fuit perpetuitas qualiscun que, vt dixi, haberi posset: non opes, non desidia, honores, magistratus, potentia, verùm hoc votum, &successus, &casus, &aemuli, &temporum conditio, &ignorantia mea interpellant, &mihi sanè nullus apparatus ad has res: Et Astrologiae cognitio quam tum habebam, &vt mihi videbatur, &omnes aiebant, me non excessurum xl. vitae annum, certi non ad xlv. peruenturum multum obfuit. Ego interim partim necessitate, partim offerentibus se voluptatibus quotidie, cùm rectè viuere deliberarem, delinquebam. Negligens ob malam spem res ipsas: in deliberando ab errabam, &frequentius in opere peccabam Donec eo deuentum est, vt qui finis vitae futurus credebatur, viuendi initium fecerit xliij. scilicet annus. Itaque à voluptate initium sumpsi aetate natura, curis praeteritis, &occasione suadentibus. Manè si profitendum esset, vt Medio lani primùm, post Papiae longè saepiùs profitebar: Inde deambulabam in vmbra extra vrbis maenia: prandebam, Musicae post operam dabam: inde piscatum ibam iuxta lucos &syluas paulum ab Vrbe distantes: studebam, scribebam, vesperi domum me recipiebam: perdurauit hoc tempus annis sex, sec hei: Fulsere quondam candidi tibi soles. Dixi ille: Ingressus post longum illud iter atque honorificum: sed valeant lucra, honores, ambitus illi, intempestiuae voluptates: perdidi me, perij, creuerunt difficultates atque molestiae: velut vmbra taxi, vt ferunt: nullum iam restabat solatium, nisi exitiale: sed in hoc genere beatitudo esse non potest, nam secus tyranni qui à beatitudine plurimum absunt, forent beatissimi. Itaque vt taurus iunctis oculis furens, dum maiore impetu fertur, necesse est vt impingat, &ruat. Impegi igi tur ac rui: Interim &ante haec, calamitas illa de filio natu maiore accidit.