Latin
CAPVT X
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 9
Unproofread scanNot analysed yet
Confessi sunt quidam è Senatu (sed puto non de seipsis intelligi voluisse) ea spe damnasse illum, vt dolore interirem, aut insanirem, ab vnoque quam parum abfuerim, Superi norunt (&ego quo loco enarrabo) sed non successit. Volo vt intelligas (nam Parerga adiunctum est) quae tempora, qui mores nam certus sum me neminem ex illis offendisse ne vmbra quidem. Meditatus ergo sum defensionem qualemcumque pro filio illo: sed qui valere poterat, tam exulceratis quorumdam animis? Ego memoria doloris filij perculsus, imminentium attonitus, praeteritorum eneruatus, futurorum anxius; sic tamen exorsus, vt commemora rem Senatus humanitatem, aequitatem, misericordiae exempla; laudabatur eius benignitas ac simul factum Io. Petri Solarij tabellionis, qui cum filium spurium conuictum haberet de veneficio, in duas sorores legitimas, solum haereditatis consequenda causa, satis habuit damnasse illum ad triremes. Laudatur Augustus in interrogatione Non tu patrem occidisti? Deinde quae saeuitia occidere patrem innoxium, &decrepitum in filio? si dignus habitus est pater beneficio damnati ad bestias, quanto magis in alterius facto? Quid possunt merita humani generis, si singularis virtus innocentia, tam crudeliter plectatur? An non majus est plectere patrem supplicio filij, quàm proprio? si occidar vnus perit: paulò pòst sine alio fructu moriturus si filium occiditis, spem successionis amputatis: Fingite totum humanum genus vobis supplicare pro filio eius, cui omnes debent: adolescente irato, tot incommodis laborante, dedecore summo affecto, decepto, propter vxorem sine dote: mulierem corruptam sine pudore, patre inuito &inscio conductam, quid facturi estis? At non supplicant, non norunt? nemo est tam acerbus meus aut illius hostis, qui non vltro sit condonaturus vitam illi, cuius mors, etiam inferos ad commiserationem sit prouocatura. Haec &alia huiusmodi cùm protulissem, non valere tamen, nisi eo vsque, vt decretum sit, si impetrare pacem potuissem, vitae parceretur. Sed non potuit filij stultitia, qui dum iactat opes quae non sunt, illi quod non erat exigunt. Sed mittamus haec: in eo instituto à prima aetate mansi, vt vitae consulerem: studia autem Medicinae, magis huic proposito conducebant, quàm legum: &vt propiora fini, &vt orbi communia toti: Et omnibus saeculis: tamen vt candidiora, ac quae rationi (aeternae naturae legi) non hominum opinionibus inniterentur: ideò haec ipsa amplexatus sum, non Iurisprudentiam. Tum praecipuè, quòd, vt dixi, amicorum nuiusmodi amplexus, opes, item potentiam atque honores, non solum aspernarer, sed refugerem. Verùm pater cùm deseri studia à me Iurisprudentiae, vt Philosophiam sequerer animaduertit: fleuit me praesente, indoluit quod non eisdem studiis incumberem: nam nobiliorem disciplinam (&id saepe ex Aristotele iactabat) arbitrabatur, quae esset ad opes &potentiam aptior: tum etiam ad totam familiam euehendam: Quod munus profitendi institutiones in vrbe ipsa cum honorario centum coronatorum, quo iam tot ancus ac cum ἐν τος ἐκ τῆς ε ἐν ἐν ἐν τ nis gaudebat, non in me (vt sperauerat) transiturum intelligebat: sed alium hac in causa